Articulus 11
Probatio veritatis ejusdem ex hoc quod tota Ecclesia est una civitas unaque domus Dei.
TAM militans quam triumphans Ecclesia, in veteri novoque Testamento civitas appellatur. De militanti quippe Ecclesia ait Psalmista:1 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei; et ad Hebræos scribit Apostolus:2 Accessistis ad Sion montem.
De qua civitate in ultima visione Ezechielis multa obscure et mystice sunt conscripta, sicut ibidem Hieronymus et Gregorius attestantur.3 Hinc librum de Civitate Dei, id est Ecclesia electorum, sic incipit Augustinus : Gloriosissimam civitatem Dei. De triumphanti vero Ecclesia scribit in
Apocalypsi Joannes : Civitas non eget sole neque luna, et non intrabit in illam aliquid coinquinatum.4 Civitas enim quasi civium unitas interpretatur. Unde primo de Civitate Dei asserit Augustinus : Civitas non est aliud quam concors hominum multitudo. Quum itaque in militanti Ecclesia diversæ nationes, gentes, tribus et linguæ per fidem et caritatem sub una evangelica lege congregentur, ut sint unus populus Dei, in quo, secundum Apostolum, non est distinctio Judæi et Græci (de qua spirituali unione Joannes ait :5 Jesus moriturus erat non solum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum) ;6 hinc ipsa Ecclesia rite civitas nuncupatur.
Porro optimum regimen civitatis est ut per unum supremum regatur. Propter quod in libris Machabæorum in laudem dicitur Romanorum : Committunt uni magistratum suum, et omnes obediunt uni, et non est inter eos zelus neque invidia.7 Ergo Philosophus quasdam regiminis species condistinguens, concludit quod optimum regendi genus est quo unus toti multitudini præest. Ex quo etiam undecimo Primæ philosophiæ convincit, quod toti universo unus altissimus præsit princeps : Entia, inquit, nolunt male disponi ; pluralitas principantium mala : unus igitur princeps. Itemque primo Politicorum : In omni (ait) pluralitate ordinata naturale atque expediens est unum præesse, ceteros autem parere. De hoc Ægidius libro de Regimine principum plenius tractat. Toti itaque civitati huic, quæ est universalis Ecclesia simul sumpta, unus præest rector supremus, qui dicitur Papa : quia nec aliter civitas hæc una est nisi per unius legis et gratiæ communionem et per reductionem ad unum. Ideo ipsi non competit regi ab uno nisi collective sumatur. Plura namque nisi participent uno, confusa sunt ; et ad hoc regentis conatur intentio, ut in quamdam unitatis formam ac speciem redigantur : aliter indecora consistunt.
De hoc Proclus Platonicus in Elementatione sua theologica subtilissime philosophatur, probans quod bonitas rei in ejus unitate sit sita, inter cetera dicens tertiodecimo theoremate Elementationis suæ theologicæ : Omne bonum unitivum est participantium ipso, et omnis unitio bonum, et bonum uni idem. Bonum enim est salvativum omnium entium. Quod autem salvativum et contentivum est substantiæ singulorum, est ipsum unum : uno enim salvantur omnia, et dispersio exire facit unumquodque a propria substantia. Augustinus quoque circa illud Salvatoris in Evangelio, Unum est necessarium, ait : Unum cogitate, fratres mei, et videte si in multitudine delectet aliquid nisi unum.8 Ecce Deo propitio quam multi estis : quis vos ferret nisi unum saperetis ? Unde in multis quies ista ? Da unum, et populus est ; tolle unum, et turba est. Quid est turba, nisi multitudo turbata ? Sed audite Apostolum : Obsecro autem vos, fratres (multitudini dicebat, sed omnes unum facere volebat), obsecro autem vos, fratres, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata.9
Denique, sicut tota Ecclesia militans ac triumphans dicitur civitas, et civitas una ; sic dicitur domus, et domus una.10 De militanti quippe Ecclesia scribit ad Timotheum Apostolus : Scias quomodo te oporteat conversari in domo Dei, quæ est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.11 Porro de triumphanti Ecclesia apud Joannem ait Christus : In domo Patris mei mansiones multæ sunt.12 Una vero totalis domus si convenientissime debeat gubernari, requirit unum supremum patremfamilias, qui cunctis domesticis simul sumptis totique domui præsit, et omnes ad congruum dirigat finem, generalem quoque et præcipuam domus habeat curam, quemadmodum nonodecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus:13 Verus paterfamilias omnibus suis domesticis per dilectionem consulere debet et prodesse ut Deum colant. Hanc ergo Ecclesiæ domum, ejusque dispositionem et regimen, Christus de mundo hoc transiturus ad Patrem, gloriosissimo ac beatissimo archiapostolo Petro commisit atque reliquit.
Insuper, sicut ex verbis Philosophi introducit et declarat Ægidius, tria distincta regimina sunt in domo, scilicet: nuptiale, quo vir præest uxori; paternale, quo pater præest filiis; et dominativum, quo dominus præest servis. Sed horum trium regiminum summa consistit et concurrit in uno patrefamilias, qui cunctis suis domesticis, uxori, soboli et ministrantibus præest. Quamvis modis diversis, hæc tria regimina in domo militantis Ecclesiæ proportionaliter possunt notari, quum juxta præhabita, summus Pontifex sit sponsus Ecclesiæ, pater fidelium, et hierarcha sive sacer princeps eorum, imo pater et dominus totius militantis Ecclesiæ, secundum Anselmum, quum ratio hierarchiæ sit ut hierarcha retineat in subditis dominatum, secundum Albertum.
Nec obstat quod quidam Sanctorum dicunt, Papa non debet se reputare aut dicere dominum Ecclesiæ sive fidelium: quoniam hoc intelligendum est de dominio quo quis subjectionem subditorum et præsidentiam suam super eos refert ad proprium commodum. Sed hoc in priori libro plenius est inductum.14 Quibus nunc adjiciendum quod libro de IV Coæquævis scribit Albertus, dicendo: Duplex est dominium: unum tyranni, secundum oppressionem et arrogantiam fastus superbiæ; aliud superpositionis, propter providentiam et gubernationem subditorum, de quo ait Salvator Apostolis: Vos vocatis me Magister et Domine. Primum dominium prohibet Christus suis hierarchis, dum ait:1516 Reges gentium dominantur eorum; vos autem non sic. Secundum vero dominium est de perfectione hierarchiæ, et ingreditur definitionem ipsius. De tali quoque dominio dicit Bernardus quinto de Consideratione: Dominantur Dominationes cœlestes, sed sub Domino dominantur et serviunt pariter; præsunt Principatus et regunt, sed reguntur et ipsi, ita ut regere jam non norint, si regi desierint. Ita ergo et Papa instar cœlestium Dominationum dominari, præesse atque præcipere debet, secundum tenorem legis sibi a Christo summo et infallibili legislatore præfixæ, non secundum propriam voluntatem instar tyranni.
Footnotes
Chapter 53 of 94