Skip to the text

Articulus 13

An Petrus apostolus potestatem suam et auctoritatem potestatisque plenitudinem immediate a Christo accepit et habuit.

SICUT in priori recitavi opusculo, quidam pro Papa scribentes, asserunt quod solus Petrus claves Ecclesiæ immediate accepit a Christo, ceteri vero Apostoli eas acceperunt immediate a Petro, hoc est a Christo per Petrum:1 propter quod insuper dicunt, quod tota Ecclesiæ ac generalium conciliorum potestas a Papa procedat atque dependeat. Præterea, alii quidam quasi faventes concilio, prætactam opinionem penitus abhorrentes, in alio extremo se ponunt, dicentes quod Petrus potestatem suam non habuit immediate a Christo, sed Ecclesia, et Petrus per Ecclesiam. Unde quidam sic scribit: Christus immediate contulit potestatem et plenitudinem potestatis Ecclesiæ sponsæ suæ, et mediante Ecclesia sponsa sua contulit potestatem S. Petro et plenitudinem potestatis quam dicitur habere. Prima autem opinio huic omnino contraria, in primo est reprobata tractatulo.2 Sed ista secunda inconveniens esse videtur.

Ostensum est enim in primo, quod in Evangelio leguntur sex potestates ecclesiasticæ a Christo collatæ Apostolis: quarum una est potestas consecrationis, quam omnes et singuli Apostoli immediate acceperunt a Christo, quum dixit: Hoc facite in meam commemorationem.3 Alia est potestas clavium seu spiritualis jurisdictionis in foro conscientiæ, quam etiam sancti Apostoli immediate acceperunt a Christo, quum post passionem insufflavit in eos et dixit:4 Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis.

Tertia est potestas apostolatus seu prædicandi auctoritas, quæ omnibus simul a Christo concessa est quando dixit:5 Euntes prædicate, etc. Quarta est potestas judiciariæ correctionis in foro exteriori, quæ data est ubi apud Matthæum Christus loquitur Petro: Si peccaverit in te frater tuus, etc. Quinta est potestas dispositionis ministrorum quoad determinationem jurisdictionis ecclesiasticæ, ut evitetur confusio dissensionisque materia in populo et inter ministros, si ipsi indistincte atque æqualiter de omni populo curam haberent;6 et hæc potestas collata est Petro et successoribus ejus ubi Christus locutus est ei: Pasce oves meas. Quibus verbis constitutus est Petrus pastor et princeps totius Ecclesiæ.7 Sicque potestatem hanc ipse accepit a Christo non solum immediate, sed etiam solus. Christus equidem immediate dixit ad eum: Pasce oves meas. Quæ verba fuerunt non solum significativa, sed etiam effectiva, ita quod verbis illis Christus præstitit Petro ordinariam potestatem et jurisdictionem præfatam absque causa intermediante.

Hinc Thomas super quartum Sententiarum, distinctione nonadecima, affirmat: Potestas ordinis, quantum est de se, extenditur ad omnes absolvendos; et ideo indeterminate Dominus dixit Apostolis, Quorum remiseritis peccata: intelligens tamen quod usus illius potestatis esse deberet præsupposita potestate Petro collata, secundum ipsius ordinationem.8 — Porro plenitudo potestatis præcipue data est Petro quum dictum est ei, Pasce oves meas, quando totius Ecclesiæ prælatus est constitutus. Constat itaque, quod Petrus potestatem suam potestatisque plenam auctoritatem et universalem jurisdictionem immediate accepit effective a Christo: præsertim quum per creationem data sit potestas illa potestatisque plenitudo; ea autem quæ immediate per creationem præstantur, a Deo immediate causantur effectiveque dantur, quum creare Deo sit proprium.

Denique, præfatæ propositionis assertores dicunt, quod Ecclesia sit solum causa sine qua non Petrus potestatem suam accepit a Christo, quoniam dantis intentio fuit, propter bonum Ecclesiæ conferre Petro hujusmodi potestatem. Sed ex hoc non sequitur quod Petrus non accepit eam immediate a Christo. Magisque proprie diceretur accepisse potestatem suam propter Ecclesiam quam per Ecclesiam: quoniam præpositio per proprie notat propter et habitudinem causæ in casuali sibi apposito. Imo, quum omnia dona gratiæ gratis datæ ordinentur finaliter ad dona gratiæ gratum facientis, secundum hoc sequeretur quod nullus Apostolorum accepisset aliquam prædictarum potestatum immediate a Christo, sed per Ecclesiam, quia propter bonum ipsius: quum tamen Paulus de se ipso oppositum protestetur in exordio epistolæ suæ ad Galatas, dicens: Paulus apostolus, non ab hominibus neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem.9 Unde et circa hoc expositores testantur, quod gratiam apostolatus accepit immediate a Christo. Hinc etiam quidam quasi in favorem concilii, ad probandum quod Ecclesia totam suam potestatem et auctoritatem a Papa non habeat, dicunt quod Paulus apostolus potestatem suam habuit immediate a Christo, non a Petro. Et mirum cur negent Petrum suam potestatem accepisse immediate a Christo, quum constet Petrum pleniorem et altiorem potestatem et jurisdictionem accepisse quam Paulum, quia prælatus est toti mundo, secundum omnes sanctos Patres et doctores præallegatos.

Circa præhabita quæri potest, an sacratissimus Petrus prius tempore accepit claves a Christo quam Apostoli alii. Et ex jam dictis patet quod non. Sed probatur quod imo. Ait namque Gregorius: B. Petro primo pastori in hac adhuc carne existenti, Dominus noster pastor bonus ante passionem suam dans claves regni cœlestis, ait: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis.101112 Post resurrectionem vero eamdem ligandi solvendique potestatem ceteris communiter discipulis cum B. Petro commisit, dicens :13 Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Huic concordat quod super quartum Sententiarum, distinctione nonadecima, asserit Thomas : Ad absolutionem a peccato requiritur duplex potestas, scilicet potestas ordinis et potestas jurisdictionis. Prima æqualiter est in sacerdotibus omnibus. Ideo, ubi Dominus, Joannis vicesimo, dedit omnibus Apostolis communiter potestatem remittendi peccata, intelligitur de potestate quæ consequitur ordinem : unde et sacerdotibus, quando ordinantur, verba illa dicuntur. Sed Petro dedit singulariter potestatem remittendi peccata ubi ait, Tibi dabo claves regni cœlorum, etc., ut intelligatur quod ipse præ aliis habet potestatem jurisdictionis. Præterea, super illud Lucæ, Assumpsit Jesus Petrum, Jacobum et Joannem, scribit Ambrosius :14 Petrus ascendit, qui claves regni cœlorum accepit. Similiter, super illud Lucæ, Ait autem ei (scilicet Christo) Petrus, Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an ad omnes?15 dicit Theophilus : Petrus, cui jam commissa fuerat Ecclesia, quasi omnium curam gerens, inquirit.

Ad hæc respondendum, quod quidam dixerunt Petro claves esse collatas per inducta verba apud Matthæum scripta, quum ait Salvator : Tibi dabo, etc. Sed Beda et alii contradicunt, et dicunt quod illis verbis non datæ, sed promissæ fuerunt Petro claves. Id quoque etiam Thomas in Summa contra gentiles, libro quarto, testatur. — Ad auctoritates vero adductas dici potest, quod illo loco seu ante Christi passionem Petrus claves accepit et Ecclesia sibi commissa fuit, non reali exhibitione, sed certa promissione :16 nam et ceteris Apostolis ante Christi passionem promissæ leguntur hæ claves aut datæ quodammodo, quum apud Matthæum locutus est Christus : Quæcumque ligaveritis in terra, erunt ligata et in cœlo.17

Footnotes

  1. art. xvii. ↩

  2. art. xiii. ↩

  3. Luc. xiii. 19. ↩

  4. Joans. xii. 22, 23. ↩

  5. Marc.xvi, 5. ↩

  6. Matth. viii, 15. ↩

  7. Joann. xxi, 7. ↩

  8. Joann. xx, 13. ↩

  9. Galat. 1, 1. ↩

  10. Matth. xvi, 19. ↩

  11. Matth. xvi, 19. ↩

  12. Matth. xvi, 19. ↩

  13. Joann. xx, 23. ↩

  14. Luc. ix, 28. ↩

  15. Luc. xii, 41. ↩

  16. cap. 76. ↩

  17. Matth. xviii, 18. ↩

Chapter 55 of 94