Skip to the text

Articulus 9

Quod perfectio Ecclesiæ, eo quod dicitur sponsa, exigit summum Pontificem præesse toti Ecclesiæ simul acceptæ.

TRIPLEX ponitur Christi sponsa, utputa: singularis, quæ est Virgo Christifera; specialis, quæ est cujuslibet justi anima; generalis seu universalis, puta Ecclesia. Sed hæc generalis sponsa dupliciter intelligi potest generalis, scilicet comparative et absolute. Primo modo quælibet particularis Ecclesia dicitur sponsa generalis, scilicet comparatione animæ justi, quæ dicitur sponsa specialis. Secundo tota Ecclesia militans simul sumpta dicitur sponsa generalis seu universalis. Quemadmodum autem quælibet particularis Ecclesia ad sui complementum requirit sponsum specialem, qui semper speciale et spirituale matrimonium contrahat secum, ut patet de particularibus Ecclesiis, quæ episcopis sunt commissæ; sic tota et universalis Ecclesia requirit in terra habere sponsum universalem, qui cum tota Ecclesia collective accepta vice Christi universale matrimonium contrahat, quia nec aliter competit toti Ecclesiæ esse unam universalemque sponsam nisi in quantum collective accipitur. Hujusmodi autem sponsus est Papa, secundum Durandum de Ordine Fratrum Minorum in sua Summa. Unde Bonaventura affirmat, quod Papa est unicus indivisusque sponsus Ecclesiæ: quod esse non valet nisi respectu unicæ indivisæque sponsæ, quæ secundum B. Hieronymum, est universalis Ecclesia, sicut et super Cantica scribit Gregorius.

Denique, sicut particulares Ecclesiæ suo pastore privatæ, a sponso viduatæ dicuntur, et alio pastore ac sponso vehementer egentes; sic et universalis Ecclesia suo privata pastore, a sponso quodammodo dicitur viduata (quamvis in cœlis habeat sponsum, qui et particularium sponsus est Ecclesiarum), vehementerque indiget universali pastore ac sponso, ut in sua permaneat unitate. Nec solum Romanæ, sed et toti Ecclesiæ periculosa est et nociva Papæ carentia. Ideo sexto Decretalium Bonifacius Papa testatur: Quam gravibus sit onusta dispendiis, quot et quantis sit plena periculis Ecclesiæ Romanæ prolixa vacatio, exacti consideratio temporis edocet, et considerata diligenter et prudenter illius temporis discrimina manifestant.1 Itemque animarum salus exigit, et totius orbis requirit utilitas, ut Papa rite eligatur, dum prædecessor ejus obierit. Hinc denuo loquitur: Dei Filius, Jesus Christus, ne gregem sui sanguinis gloriosi pretio redemptum, ascensurus post resurrectionem ad Patrem, absque pastore desereret, ipsius curam (scilicet generalem, secundum Glossam) B. Petro commisit, ut suæ stabilitate fidei ceteros in christiana religione firmaret.

Quum ergo hæc ita se habeant, quomodo quidam nunc dicunt Ecclesiam sine Papa adhuc esse perfectam, et sua exercitia implere idoneam, eo quod apostolica Sedes interdum diu vacavit? Non videntur quantum ad hoc boni filii, qui sic summi Pontificis, omnium spiritualis patris, nituntur deprimere dignitatem.

Footnotes

  1. Sext. lib. 1, it. 6, c. 3. ↩

Chapter 51 of 94