Skip to the text

Articulus 8

Quod complementum regni militantis Ecclesiæ exigit in ea esse verum rectorem, qui toti præsit Ecclesiæ pariter sumptæ.

QUAMVIS in Scripturis canonicis per regnum cœlorum communiter designetur patria Beatorum, nihilo minus in eisdem per regnum cœlorum frequenter intelligitur præsens hæc militansque Ecclesia, cujus conversatio debet esse cœlestis, non terrena sive carnalis: ut quum in Evangelio ait Salvator, Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala;12 itemque, Simile est regnum cœlorum sagenæ missæ in mare et ex omni genere piscium congreganti. Et Paulus de quibusdam discipulis loquens: Hi soli (inquit) sunt adjutores mei in regno Dei.3 Regnum autem refertur ad rectorem seu regem, quemadmodum servus ad dominum. Quum ergo tota Ecclesia militans sit unum totale Christi regimen, indiget uno summo ac generali rectore in terra, sicut et quodlibet regimen speciale indiget proprio suo rectore.

Præterea, ipsa Ecclesia esse non valet unum regnum nisi in quantum universus populus regni hujus collective suscipitur. Diversa etiam regna seu plurimæ nationes in unum regnum non cœunt, nec unum regnum fiunt sive constituunt, nisi in una lege unoque rege sive rectore communicando, prout Ægidius de Roma in libro de Regimine principum tangit. Et Durandus super secundum Sententiarum sic ait: Illæ civitates non pertinent ad eumdem principatum, quæ eodem modo seu secundum easdem leges et consuetudines principis gubernationi non subsunt. Papæ ergo non convenit esse rectorem regni hujus militantis Ecclesiæ, nisi in quantum regnum istud seu populus totus christianus collective accipitur.

Insuper, super quartum Sententiarum, distinctione vicesima, asserit Thomas: Papa habet plenitudinem pontificalis potestatis quasi rex in regno, sed episcopi assumuntur in partem sollicitudinis quasi judices singulis civitatibus præpositi. Certum est autem quod rex per prius comparatur ad totum regnum, quam ad aliquam ejus partem seu urbem; totumque regnum collective susceptum, subjicitur regi vi jurisdictioneque ejus. Ergo et Papa per prius comparatur ad totum militantis Ecclesiæ regnum simul acceptum, quam ad quamcumque partem ipsius, et super totum hoc regnum ipse jurisdictionem sortitur. Regnum autem nunc sumptum est pro plebe seu multitudine gubernata aut gubernanda, quemadmodum et duodecimo capitulo de Divinis nominibus beatissimus Dionysius accepit illud.

Footnotes

  1. Ibid. 47. ↩

  2. Matth. xiii, 41. ↩

  3. Coloss. iv, 11. ↩

Chapter 50 of 94