Skip to the text

Articulus 3

Demonstratio quod summus Pontifex universæ militanti Ecclesiæ collectim acceptæ præsideat, ex dictis Innocentii Papæ et aliorum.

INNOCENTIUS IV in Apparatu suo super Decretalibus ait: Si Sancti diversas opiniones inter se habeant, ut de corpore B. Mariæ assumpto, vel Salomone damnato, licitum est cuique quod vult dicere; si vero nulla diversitas inter Sanctos inveniatur, necessarium est usque ad unum iota servare quod dicunt, postquam eorum opuscula a sancta Ecclesia sunt authentica. Olim autem antequam erant authentica, licitum erat ea tenere vel non. Quum ergo in isto nunc libro, et multo diffusius in priori, per tot sanctorum Patrum ac summorum Pontificum, scholasticorum quoque doctorum testimonia sit probatum quod Papa toti et universali præsit Ecclesiæ, nec aliquis Sanctus aut doctor authenticus inveniatur (ut apparet) contrarium asseruisse, videtur illicitum aliter nunc sentire.1 Ego quoque in nullo doctore authentico potui hujus oppositum comperire. Imo, sicut in priori scripsi libello, multi Patres sanctissimi et doctores catholici, præsertim magnus ille Cyrillus in libro Thesaurorum, et divinus Bernardus in libro de Consideratione, et S. Thomas in Summa contra Græcos, et super quartum Sententiarum, distinctione vicesima quarta, et in Summa contra gentiles, libro quarto, non solum affirmant, sed et multipliciter ac efficaciter probant, quod summus Pontifex præsit toti Ecclesiæ simul sumptæ, utputa sic, quod ipsa est una unusque populus, et in una fide ac lege communicans.2345 Et tam evidenter hoc probat Thomas, ut nemo, si rite ac diligenter argumenta ejus consideret, queat negare quin hoc sit de mente ipsius, et quin efficaciter suum probet intentum.

Verum sunt aliqui ita in suis opinionibus quamvis erroneis immansivi, ut quidquid eorum dictis contrarium ipsis objiciatur, quantumcumque sit clarum ac planum, aut negent, aut ad suum propositum glossent, aut palliata aliqua adinventione evadant: sicque se ipsos ac alios fallunt. Contra quos secundo de Civitate Dei loquitur Augustinus: Ille est major et cæcior insipientium morbus animorum, quo irrationabiles motus suos sive errores, etiam post rationem plene redditam, vel nimia cæcitate qua nec aperta cernuntur, vel obstinatissima pervicacia qua et ea quæ cernuntur non recipiuntur, tanquam ipsam rationem veritatemque defendunt.

Hi quoniam vera carent docilitate, etiam vera privati videntur prudentia. Unde et quidam præfatorum argumenta Sanctorum atque doctorum aliter evadere non valentes, dicunt quod doctores hujusmodi, quoniam contra errores Græcorum et quorumdam hæreticorum papalem auctoritatem aut prorsus negantium, aut ad quamcumque particularem Ecclesiam extendi non admittentium, disputant, extense et quodammodo extreme locuti sunt, asserendo quod

Papa præsit toti Ecclesiæ; ideoque dicta sponsa sine sponso, eorum sunt restringenda et pie interpretanda. Sed quod istud in hac parte non sit nisi excogitata et vana evasio veritatisque obscuratio, clarissime constat sapienter pensantibus præfatorum argumenta Sanctorum in priori descripta libro. Aliud quippe est, aliquid simpliciter per modum auctoritatis asserere; et aliud, aliquid scholastice, distincte ac proprie comprobare, sentientesque aliter confutare. Denique ipse tenor, processus et forma argumentorum præfatorum doctorum, et maxime S. Thomæ, evidentissime monstrat quod concludere velint, Papam præesse toti Ecclesiæ collectim acceptæ: quod item ex sequentibus certius elucescet.

Footnotes

  1. I, II-VII, I, XXIV, II, XXXIX. ↩

  2. art. IV, v. ↩

  3. art. xxiv. ↩

  4. art. III, v, xxxix. ↩

  5. art. xxviii. ↩

Chapter 45 of 94