Skip to the text

Articulus 4

Summaria perstrictio inconvenientium quæ sequi videntur ex hoc quod summus Pontifex dicitur non præsidere toti Ecclesiæ simul sumptæ.

UNO inconveniente dato, ut ait Philosophus, multa sequuntur: sicut et Jacobo testante apostolo, modicus ignis silvam magnam incendit.1 Et Paulus fatetur: Modicum fermentum totam massam corrumpit.2 Rursus, secundum Philosophum, modicus error in principio, magnus erit in fine. Unde, quum Papa sit in tota militanti Ecclesia atque ecclesiastica hierarchia quid summum, primum ac dignissimum, constat quod de ejus potestate ac præsidentia male sentire, grandem valde pariet errorem in processu et fine, imo et quædam subversio erit ordinis totius ecclesiasticæ hierarchiæ. Itaque, si Papa negetur præesse toti Ecclesiæ simul acceptæ, non mediocres aut paucæ absurditates sequi videntur, videlicet: quod ipsa Ecclesia militans taliter sumpta, sit ovile et grex absque pastore et duce, exercitus Dei sine principe spiritualis militiæ, hierarchia sine hierarcha, corpus mysticum absque capite, regnum sine rectore, sponsa sine sponso, navis absque gubernatore, civitas absque præside, domus sine patrefamilias, multitudo inordinata, seu turba, id est multitudo turbata, utputa ad unum ordinarie non reducta; insuper, quod nullus in hac vita subsistens possit ei præcipere, ipsaque nemini in hoc mundo obligata sit obedire: quæ quam absurda sint, consequenter probabitur.

Sed quoniam in priori libro satis reor probatum quam inconveniens sit dicere, totam Ecclesiam simul sumptam non habere nec debere habere pastorem in terra, aut esse gregem absque pastore et duce; item probatum est, quod non competat ei habere unum summum ac generalem pastorem in terra, nisi in quantum consideratur ut unus grex ac unum ovile, hoc est ut multitudo, universitas sive communitas simul et collective suscepta: idcirco hac absurditate relicta tanquam idonee reprobata, de reliquis arbitror prosequendum.

Footnotes

  1. Jacob. III, 5. ↩

  2. I Cor. V, 6. ↩

Chapter 46 of 94