Articulus 16
Cum quanta reverentia loquendum sit de summo Pontifice et de dignitate papali; quam etiam reverenter occurrendum ac deferendum sit ei.
CHRISTUS suis Apostolis, et in eorum persona universis suis vicariis aliorum rectoribus, ait : Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Paulus quoque prima ad Thessalonicenses scribit :1 Qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum. Quo ergo divinior, admirabilior atque sublimior est Papæ auctoritas et potestas, eo tam de ipso summo Pontifice quam de ejus dignitate reverentialius loquendum est et agendum, imo et tanto indecentius est irreverenter aut certe minus reverenter loqui de eo. Scribentem ergo de summo Pontifice indecens esse videtur eum frequenter hominem ærumnosum vocare, quamvis communi mortalis naturæ fragilitate non careat.
Hinc Occam super Cantica scribit :2 Quoniam perscrutator majestatis opprimetur a gloria, velut inscius et inexpertus summi Pontificis personam sicut describere nequeo, ita velut indignus non præsumo : quia quum spiritualis potestas caput habeat summum Pontificem, ipsi summo Pontifici possunt aptari quæcumque in capite possunt laudabilia inveniri, secundum Hugonem libro de Sacramentis. Possumus tamen dicere cum reverentia et humilitate, quod caput istud debet esse dulcoratum stillicidio pietatis paternæ, decoratum privilegio sanctitatis internæ, honoratum fastigio dignitatis supernæ. Fiducialiter dico tantam esse auctoritatem ac dignitatem Papæ, ut etiam Seraphim et Cherubim inde mirentur, cernendo hominem mortalem in terra esse plenum Dei incarnati vicarium, totumque mundum ei esse subditum et commissum, atque utriusque potestatis plenitudinem ei esse collatam. Hinc ergo etiam tempore generalis concilii multum valde deferendum est summo Pontifici, ejusque indignatio atque offensa quantum rationabiliter fieri potest cavendæ sunt; sed benevolentia ejus semper pro posse captanda est.
Denique, Thomas et Ægidius quæstione qua quærunt an a principibus immutandæ sint leges et consuetudines patriæ, dicunt hoc passim et faciliter fieri non debere : quia etsi leges nonnunquam possint in aliquid utilius commutari, tamen frequenter ex alia parte ex tali mutatione majus contingit incommodum; quod si probabiliter putetur oriturum, mutatio legum et consuetudinum est vitanda, nisi in justitiam. — Continenter similis consideratio elici potest, an expediat Papam absolvi: quia et aliqua licent quæ non statim expediunt.
Itaque, ut ex præinductis ostensum est, concedi non debet quod Apostoli omnes fuerunt in potestate et jurisdictione æquales, sed quod Petrus fuit princeps (utique spiritualis, id est prælatus) eorum. Imo hoc fuit error Armeniorum, dicere quod Apostoli omnes fuerunt in potestate et auctoritate æquales; sicut et error Græcorum fuit, quod Romanus Pontifex non præesset toti et universali Ecclesiæ: propter quod utrique subtraxerunt se ab obedientia Papæ. Talium ergo erroribus nec communicare nec appropinquare debemus.
Postremo, quomodo Papa secundum diversas sui considerationes sit non solum (ut aliqui dicunt) servus et filius atque discipulus Ecclesiæ, sed etiam pater, princeps seu dominus ac magister ejusdem, et quomodo in quibusdam sit supra eam, et in aliquibus infra eam synodaliter congregatam, quomodo etiam summa totius mundi hujus potestas sit in Papa, loquendo de potestate præsidentiali et jurisdictionali, ex introductis in isto tractatulo, clarius autem ex præcedenti reor patere.
Hinc, secundum doctrinam S. Bernardi libro de Consideratione, ad officium Papæ pertinet etiam infidelium conversioni intendere, mittendo ad illos viros idoneos qui eis prædicent legem; nec sine peccato hoc omittit, nisi totalem habuerit causam se excusantem. Ipsi quoque infideles eo modo quo esse tenentur christiani, etiam obedire tenentur summo Pontifici, utpote ei de jure subjecti atque commissi ab unigenito Dei Filio, qui cum Patre æterno et Spiritu Sancto paracleto unus est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
DE AUCTORITATE
SUMMI PONTIFICIS ET GENERALIS CONCILII LIBER TERTIUS
Footnotes
Chapter 58 of 94