Skip to the text

Articulus 14

De quibusdam verbis fratris Udalrici in Summa sua.

UDALRICUS, frater Ordinis Prædicatorum, discipulus Alberti Magni, in Summa sua, libro sexto, sic ait : Quia de comparatione Apostolorum ad invicem frequenter quæritur, dicam quod sentio, scilicet quod Petrus et Paulus non solum quantum ad consecrationem et ordinem, qualiter etiam omnis episcopus par est Papæ, sed et quantum ad administrationem pares fuerunt : quoniam aliter Paulus non per æqualem conditionem apostolatum suum (quod nomen potius sonat administrationem missi quam ordinis dignitatem) apostolatui Petri comparasset, dicens, Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes ;1 nec ei in faciem restitisset :2 quia, ut dicit Hieronymus, Petrus Paulum reprehendit, quod non auderet, nisi se non imparem sciret. Et Gratianus quidem exponit hoc de puritate vitæ et sanctitate conversationis ; sed hæc expositio textui non consonat, quia redarguere coram omnibus potius pertinet ad officium ecclesiasticæ dignitatis (illi enim dicitur :34 Peccantes coram omnibus argue) quam ad sanctitatem conversationis, cui dicitur: Argue eum inter te et ipsum solum. Et ut de omnibus Apostolis dicamus, sciendum est quod potest in eis considerari auctoritas personalis et successionis. Primo modo habuerunt omnes non solum parem, sed etiam eamdem auctoritatem. Si enim ordo inter eos fuisset, unus ab alio auctoritatem sumpsisset : quod non est verum, quum omnes immediate a Christo auctoritatem acceperint. Sed secundo modo soli Petro collata est hæc potestas, ut scilicet sui successores haberent plenitudinem potestatis : quia ei soli commisit Christus oves suas, et successores Apostolorum in partem sollicitudinis vocantur.5 Sicque ordo ecclesiasticæ hierarchiæ post ædificationem Ecclesiæ in suis partibus potestativis integer consistit.6 Qui ordo in uno Cepha, id est capite, consummatur : hoc enim exigitur in quolibet uno ordine, ne regnum in se divisum desoletur.7 Unde dicit Glossa : Ideo Christus Petrum principem Apostolorum constituit, ut Ecclesia unum principalem Christi vicarium in caput haberet, ad quod diversa Ecclesiæ membra recurrerent, si forte inter se dissentirent [Quod si diversa capita essent in Ecclesia, unitatis vinculum rumperetur.8 In principio autem Ecclesiæ hoc non obfuit quod essent diversa capita], quia non erant Apostoli in unum colligendi, sed in universum orbem dispergendi; sed collectis omnibus in unum ovile, fuit necessarius unus pastor. Hucusque Udalricus.

Cujus verba multiplicem videntur pati instantiam. Primo, quia præcedenti articulo dictum est quemadmodum inter ecclesiasticas potestates Apostolis a Christo collatas, quinta sit potestas dispositionis ministrorum quantum ad ecclesiasticæ jurisdictionis determinationem, ut evitetur confusio dissensionisque materia in populo et inter ministros, si ipsi indistincte atque æqualiter de omni populo curam haberent : et hæc potestas collata est soli Petro pro se et successoribus suis. Unde, ut allegatum est, secundum Thomam, usus potestatis aliis Apostolis datæ, esse debuit præsupposita potestate Petri, secundum ipsius ordinationem. Nec obstat quod Paulus diversis in locis prædicavit antequam Petrum vidit, et absque ordinatione ipsius: quia Christus præfatam potestatem non taliter contulit Petro quin sibi ipsi eam servavit et per se ipsum aliqua ordinavit, quia et Thomam apostolum (ut legitur) direxit ad Indiam. Hinc, ut tactum est, Thomas affirmavit quod Petrus præ aliis Apostolis habuit potestatem jurisdictionis. Præterea, Christus primus Papa summusve Pontifex totius Ecclesiæ sub tempore gratiæ, soli Petro reliquit et dedit dignitatem et auctoritatem papalem, videlicet jurisdictionem et præsidentiam super totam Ecclesiam. Major ergo fuit potestas, jurisdictio atque prælatio Petri quam aliorum Apostolorum :9 aliter quoque Petrus non fuisset plenus et proprius Christi vicarius.

Insuper, quum Dei perfecta sint opera, secundum Moysen, et quæ a Deo sunt, ordinata sint, secundum Paulum, ordo etiam sit quid optimum in rebus, secundum Dionysium; constat quod beatissimum id Apostolorum collegium post Christi ascensionem ordinatissime dispositum fuit ac mansit. Ordo autem seu ordinatio talis exigit congruam habitudinem inter superiores et inferiores. Christus vero quamdiu inter Apostolos fuit, eorum exstitit princeps, prælatus atque superior : ergo recedens ab eis, constituit et reliquit eis aliquem loco sui in principem et prælatum;10 et is fuit Petrus.

Rursus, pulchritudini ordinis ecclesiasticæ hierarchiæ repugnat quod omnes Apostoli fuissent capita Ecclesiæ æque prima et principalia : ideo unus cunctis prælatus est. Sed et ipse Udalricus testatur, quod Christus præfecit Petrum toti Ecclesiæ : ergo et ceteris Apostolis, qui ipsius Ecclesiæ præclarissima membra fuerunt. Chrysostomus quoque testatur, quod Petrus fuit vertex collegii, et loco Christi præpositus, id est Apostolorum. Et secundum Theophilum, Apostoli Petrum loco Christi habebant. Hinc S. Cyrillus in libro Thesaurorum fatetur : Ipsi beati Apostoli in Epistolis atque Evangeliis affirmaverunt, in omni doctrina Petrum esse loco Christi in ejus Ecclesia, Petro locum præstantes in omni concilio et synagoga, in omni loco et confirmatione.

Denique argumenta Udalrici robur non habent adversus hanc veritatem, præsertim quia et ipsi Apostoli multis annis in Judæa manserunt, sæpeque convenerunt, et in Jerusalem multa millia Christianorum sub eis fuerunt : unde oportuit unum cunctis præesse. Paulus demum suum apostolatum comparat apostolatui Petri, non ut se Petro ostendat æqualem, sed quod ab eodem Domino Jesu Christo gratiam apostolatus sortitus sit unde et Petrus.11

Quomodo autem Paulus restitit Petro in faciem, et de verbis circa hoc Gratiani, in priori habitum est libro.12

Sed his objici potest, quod in sermone disseruit Leo Papa : Petrum et Paulum gratia Dei in tantum apicem inter omnia Ecclesiæ membra provexit, ut eos in corpore cui Christus caput est, quasi geminum constitueret lumen oculorum; de quorum meritis atque virtutibus, quæ omnem loquendi superant facultatem, nihil diversum, nihil debemus sentire discretum, quoniam illos et dilectio pares, et labor similes, et finis facit esse æquales. Sed hæc objectio solvit se ipsam, quum ex argumenti processu pateat S. Leonem loqui de æqualitate perfectionis in sanctitate ac meritis, quæ est perfectio pertinens ad dona gratiæ gratum facientis, non de æqualitate potestatis, prælationis et jurisdictionis, ad dona gratiæ gratis datæ spectante : in his quippe tanta fuit excellentia Petri super Paulum, quod sicut in Passionali Sanctorum habetur, tempore martyrii eorum Paulus dixit ad Petrum : Tuum est præcipere, meum orare. Glossa quoque super epistolam ad Galatas ait, quod alii Apostoli Petro obedierunt : et est glossa illa ex verbis Augustini suscepta. Unde et beatissima Maria Magdalene a principe gentili cui prædicavit, interrogata, Potes defendere fidem quam prædicas? dixit : Equidem illam defendere præsto sum, utpote quotidianis miraculis et prædicatione magistri nostri Petri, qui Romæ præsidet, roboratam.

Præterea, loco præfato scribit Udalricus : Quamvis duo gladii præcepto Domini in Ecclesia sint distincti, tamen habent ordinem inter se. Nam sacerdotalis potestas habet judicare ex potestate clavium : quæ potestas extenditur ad omnes homines super terram. Propter quod suprema potestas sacerdotalis, id est papalis, a nullo potest judicari nisi a Deo, ut habetur causa 9, quæstione 3 : Facta subditorum a nobis judicantur, nostra autem a Domino.13 Et hoc ideo, quia superiorem non habet.14

Potest tamen judicari judicio fraternæ caritatis, sicut Paulus redarguit Petrum (unde dicit Glossa : Quod Paulus fecit libertate caritatis, hoc Petrus sustinuit humilitatis et pietatis); vel si ipse Papa sponte se subjecit judicio inferiorum (unde Leo Papa scribit Ludovico imperatori : Nos si incompetenter aliquid egimus, vestro ac missorum vestrorum cuncta volumus emendare judicio);15 vel si per infidelitatem, a petra in qua auctoritas Petri solidata est, remotus fuerit. Tunc enim necesse est ut fundamento sublato, sua auctoritas cadat : et ideo potest tunc de hoc crimine, etiam si notorium non est, accusari et condemnari, distinctione 40, capitulo Si Papa. Et quia contumacia hæresis vocatur, et contumax infidelis dicitur, distinctione 38, capitulo Nullus; ideo quidam dicunt idem in quolibet crimine notorio de quo Papa non corrigit se propter quamcumque correptionem fraternam :16 sed hoc (ut ait Udalricus) non credo verum, quia quum stabilis maneat sua auctoritas quamdiu in petra quæ Christus est fundatur, et hoc sit etiam per fidem informem, ipse, sola sua fide manente, non habet superiorem a quo possit judicari.17 Insuper, quod soli infidelitati tribuitur, de aliis criminibus negatur; contumacia autem transumptive dicitur infidelitas : ideo argumenta sumpta ex talibus tanquam sint proprie dicta, nihil valent. — Hucusque Udalricus : cui tamen in hac parte contradicunt quamplures. Sed de hoc in priori tractatulo plenius dictum est.

Footnotes

  1. Galat. x, 1. ↩

  2. Ibid. 11. ↩

  3. Matth. xviii, 15. ↩

    1. mat. v. 30.
    ↩
  4. Joann. xx, 17. ↩

  5. I Tim. v, 20. ↩

  6. Luc. xi, 17. ↩

  7. Cf. Epist. viii, ad De-mophilum. ↩

  8. art. præced. ↩

  9. * electione ↩

  10. Deut. xxxii, 4. ↩

  11. Galat. II, 11. Cf. p. 573 B' et al. ↩

  12. Rom. xiii, 1. ↩

  13. Decret. p. II, caus. 9, q. 3, c. 15. ↩

  14. Decret. p. II, caus. 2, q. 7, c. 41 ↩

  15. Decret. p. II, caus. 2, dist. 40 r. 6. Cf. p. 575 C. ↩

  16. Decret. p. II, caus. 2, c. 16. ↩

Chapter 56 of 94