Articulus 1
Demonstratio quod Papa toti Ecclesiæ militanti simul seu collective acceptæ præsideat, ex dictis catholicorum doctorum.
SICUT secundo de Trinitate asserit Augustinus, nullus reprehensor formidandus est amatori veritatis. Verumtamen veritatis zelator eo cautius loqui debet, quo amplius veritati repugnantia detestatur : propterea certo ac stabili fundamento innitatur, ne securitate fallatur inani, et ut tutius ei credatur. Hinc ait Gregorius : Omnis sententia quo plus sacræ Scripturæ ac Patrum testimoniis confirmatur, eo facilius creditur. Quanquam itaque in priori libro præsidentiam Papæ super totam Ecclesiam tam Græcorum quam Latinorum, auctoritatibus Patrum sanctorum atque doctorum probaverim, utputa S. Cyrilli, Chrysostomi, Theophili, Damasceni, Ambrosii, Augustini, Gregorii, et aliorum multorum, nunc tamen quasdam adjiciam.
Siquidem super illud Matthæi, Primus eorum Simon Petrus, tam Græci quam Latini expositores, quos etiam ibidem Gorra et Lyra sequuntur, concorditer scribunt, dicentes quod Petrus Apostolorum dicitur primus prioritate dignitatis, non temporis, quoniam ei tanquam principali Apostolo Christus Ecclesiam commisit ac dimisit regendam. Quod de tota et universali Ecclesia, non de particulari, certum est dici, quia, ut ait Chrysostomus, Petrum Christus inthronizavit orbis terrarum magistrum, atque ad totius orbis pontificatum direxit eum, secundum Theophilum : quod in libro Thesaurorum Cyrillus patriarcha Alexandrinus clarissime docet ac comprobat, prout in Summa contra Græcos Thomas allegat. Idem affirmant præfati doctores super id quod apud Lucam ait Petro Salvator : Tu aliquando conversus confirma fratres tuos.
Denique, super illud Joannis, Erat autem Andreas frater Simonis Petri, asserit Beda :1 Ad laudem B. Andreæ pertinet quod frater Simonis fuisse dicitur ; futurum namque erat ut ipse Simon Petrus esset summus princeps Apostolorum et totius Ecclesiæ caput. Quid autem est, totius Ecclesiæ, nisi omnium particularium Ecclesiarum simul sumptarum, præsertim quum particularibus Ecclesiis divisim acceptis, seu toti Ecclesiæ divisim susceptæ, competat diversos habere pastores pluraque capita ? Insuper, super illud Joannis, Tu es Simon filius Jona, tu vocaberis Cephas, disseruit Beda : Magnum fuit quod Petro Christus nomen mutavit ; futurum quippe erat quod nomen novum ei imponeret quod præsuli totius Ecclesiæ conveniret. Præterea, super illud Joannis, Iterum ergo negavit Petrus, Beda conscripsit : Quum Dominus ascensurus in cœlum, Petrum pastorem Ecclesiæ et principem Apostolorum esset relicturus, cur eum se negare permisit ? Eamdem quæstionem movet Gregorius, asserens Petrum cunctæ prælatum Ecclesiæ. Quod ipsum super illud Joannis, Ascendit Petrus et traxit rete in terram, præfati sancti Doctores multique alii expositores fatentur.
At vero super illud Petri, Seniores, obsecro, pascite qui in vobis est gregem Dei, scribit Albertus Magnus, vel, ut aliqui putant, Nicolaus de Gorra : Sicut se habet B. Petrus respectu Christi, sic se habent omnes prælati et pastores respectu Petri. Sed B. Petrus humiliter recepit curam ipsius Ecclesiæ et totius gregis fidei christianæ injunctam sibi a Christo : ergo et similiter alii prælati debent talem curam humiliter suscipere ex præcepto B. Petri. Huicque dicto concordat quod Glossa ait ibidem : Sicut Dominus Petro totius gregis Ecclesiæ jussit curam habere, ita
Luc. x. 32.
Joan. l. 4.
Nud. l. 2.
Ibid. x. 27.
Ibid. x. 11.
I Petr. l. 1, 2.
Petrus sequentibus Ecclesiæ pastoribus jure mandat ut quisque eum qui secum est gregem Dei gubernatione sollicita tueatur.
Ex his rite pensatis subtiliterque perspectis, clarissime sequi videtur quod summus Pontifex, id est Papa, per prius seu magis immediate et directe comparatur ad totam ac universalem Ecclesiam collective susceptam, quam ad quamcumque particularem Ecclesiam. Imo, quod ad aliquam particularem Ecclesiam specialiter comparatur, refertur, ordinatur, seu intuetur, est velut per accidens, utputa quoniam omnibus simul adesse, præsidere ac providere per se ipsum non potest : imo alii præsules et prælati in partem sollicitudinis, secundum canones, vocari feruntur. Quod et Thomas super quartum Sententiarum insinuat, ut infra evidentius elucescet.2 Aliter quoque Petrus non fuisset plenus Christi vicarius. Cujus oppositum sentit B. Cyrillus, dicendo : Christus Petro et nulli alii quod suum est plenum dedit.
Porro hæc omnia ex verbis Anselmi in epistola de Incarnatione Verbi certius comprobantur. Sic etenim scribit Urbano Papæ : Domino et Patri universæ Ecclesiæ in terra peregrinantis, summo Pontifici Urbano. Quoniam divina providentia vestram elegit Sanctitatem, cui fidem et vitam christianam custodiendam et Ecclesiam suam regendam committeret, ad nullum alium rectius refertur, si quid contra catholicam fidem in Ecclesia oritur, ut ejus auctoritate corrigatur, nec ulli alii tutius ostenditur, si quid contra errorem scribitur, ut ejus prudentia examinetur, quam ad vos summum Pontificem : quapropter, ut nulli dignius possum, ita nulli libentius præsentem epistolam quam vestræ destino sapientiæ, quatenus si quid in ea corrigendum est, vestra censura castigetur, et quod regulam veritatis tenet, vestra auctoritate roboretur. Ex his verbis Anselmi plurima elici queunt, quæ infra fortassis tangentur.
Postremo, S. Bernardus in epistola ad Eugenium : Terribilis (inquit) est locus iste in quo positus es; locus est Petri, locus principis Apostolorum, cui commissa est ipsa Ecclesia, ut suo magisterio omnia collocaret terrena. Sed et venerabilis pater dominus Guigo, olim Prior majoris Cartusiæ, in epistola ad Innocentium Papam, a quo præceptum pium accepit, sic loquitur : Ad tantæ (videlicet papalis) pondus auctoritatis ne mutire quidem præsumpsimus, ne quum ei non obedimus cui totus commissus est mundus, eum offenderemus a quo factus est mundus. Hoc et S. Bernardus ad Eugenium Papam frequenter testatur, Tibi (inquiens) mundus est creditus, tibi universitas est commissa : prout in priori libro plenius introduxi.
Footnotes
Chapter 43 of 94