Articulus 7
Quod perfectio mystici corporis totius Ecclesiæ exigat summum Pontificem esse caput et præsidem totius Ecclesiæ collectim acceptæ.
SECUNDUM Ambrosium super Lucam, ceterosque doctores concorditer, unum est corpus Ecclesiæ, id est, ipsa Ecclesia est unum spirituale et mysticum corpus. Unius vero totius corporis unum et idem est caput, prout super tertium Sententiarum, distinctione tertiadecima, Petrus de Tarantasia declarat. Ut ergo ipsa Ecclesia sit unum corpus mysticum, non acephalum, sed completum, oportet ut habeat in terra unum caput: quod utique nullus est nisi Papa, quem Bonaventura appellat [summum hierarcham totius Ecclesiæ. Sed non potest Ecclesia] unum caput habere, nisi collective sumatur: divisim enim accepta, est corpora plura, et diversa habet capita, scilicet prælatos diversos. Papa ergo est caput et præses totius Ecclesiæ simul sumptæ.
Denique, super illud Canticorum, Caput ejus aurum optimum, Occam per caput intelligit Papam. Et super illud Canticorum, Caput tuum sicut Carmelus, disseruit: Caput, secundum Isidorum, dicitur a capiendo, eo quod omnes sensus inde initium capiant; et non immerito personam summi Pontificis repræsentat, a quo omnes sensus Ecclesiæ, hoc est potestates spirituales, initium sumunt, et a quo omnes potestates ecclesiasticæ initium sumpserunt, atque ad eum tanquam ad suum fontale principium respiciunt. Unde caput est dignius membrum, sedesque sensuum, digniorem in corpore obtinens locum, diffundens ad alia membra sensum et motum. Quis dubitet ista potissime convenire personis summorum Pontificum, ex quorum defectu etiam alia membra patiuntur defectum et detrimentum? Hoc et Hugo in libro de Sacramentis fatetur.
Postremo, quamvis in priori opusculo diffuse ostensum sit, quomodo esse caput Ecclesiæ diversimode competat Christo secundum suam divinitatem et secundum naturam assumptam, ac summo Pontifici, nunc tamen addendum, qualiter secundum Petrum de Tarantasia Christus diversimode caput sit omnium hominum. Itaque, super tertium Sententiarum, distinctione tertiadecima, de hoc pulchre effatur: Quadruplex est ratio unionis inter humani corporis membra. Una est conformitas naturæ; altera, colligatio per nervos et juncturas; tertia est concomitantia subministrationis qua unum influit alteri; quarta est ordo ad unam animam perficientem totum corpus. Similiter est quadruplex ratio completiva unionis mystici corporis. Prima est conformitas naturæ; secunda, colligatio per juncturas fidei et sacramentorum; tertia, concomitantia per caritatem; quarta, vivificatio per Spiritum Sanctum. In prima ratione conveniunt omnes homines, ut quantum ad hoc Christus dicatur caput eorum; in secunda, soli fideles qui sunt de Ecclesia numero et merito; in tertia et quarta, soli justi: ideo simpliciter Christus est solum caput eorum; aliorum vero secundum quid, et hoc magis vel minus, secundum quod magis vel minus accedunt ad perfectam mystici corporis unitatem.
Chapter 49 of 94