Articulus 5
Quod necesse sit fateri Papam toti simul acceptæ præsidere Ecclesiæ, eo quod tota sic sumpta Ecclesia sit exercitus Dei.
SICUT, testante beato Job, militia est vita hominis super terram, ita totius in hoc sæculo peregrinantis Ecclesiæ vita est militia in hac via:1 propter quod militans appellatur, quia ad hoc in hujus est campo exsilii atque certaminis constituta, ut contra aciem vitiorum prælietur, tentatoribus reluctetur, adversariis Dei et Salvatoris sui resistat.2 Hinc, juxta Apostolum, non coronatur nisi qui legitime certaverit. Rursusque, ad spiritualia arma nos hortans:3 Induite vos (inquit) armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.
Itaque tota Ecclesia militans, est quidam totalis ac generalis exercitus Dei, qui in Prophetis frequenter, præsertim in Zacharia, Dominus exercituum nuncupatur. Iste exercitus virtutibus spiritualiter roboratus atque munitus, terribilis est adversariis potestatibus ut castrorum acies ordinata, prout sancti patres Hieronymus atque Gregorius fassi sunt.4 Hunc autem exercitum Christus, tanquam sapientissimus summusque princeps exercitus hujus, utique optime ordinavit sive instituit.5 Porro, quanto exercitus fuerit congruentius adunatus ac melius ordinatus, tam ad se invicem quam sub principe militiæ, tanto efficacior est ad prævalendum, et tanto plus competit ipsi ratio ipsius exercitus. Quemadmodum enim, secundum Augustinum, turba dicitur multitudo turbata seu inordinata, sic exercitus fertur multitudo sub uno principe ordinate disposita et collecta, hoc est collectim (non divisim) accepta. Divisio namque bonæ dispositioni ac rationi exercitus obviat et repugnat. Toti igitur populo christiano seu toti Ecclesiæ, non competit esse unum totalem ac generalem exercitum Dei nisi in quantum collective accipitur, ita quod omnes simul ad unum ducem ac principem spiritualis militiæ referuntur, concernunt ac ordinantur, illique parent et obedire tenentur.
Hinc quidam doctores super quartum Sententiarum, quæstione de correctione fraterna, sic scribunt :6 Conversatio hominum secundum legem Christi, assimilatur exercitui, in quo duplex est ordo : unus quo omnes de exercitu et cum exercitu ordinantur ad ducem, ut ei obediant et regantur ab eo ; alius quo singuli de exercitu ita coordinantur, ut unus alteri auxilium præbeat. Et uterque necessarius est ad finem consequendum, scilicet ad triumphum, ad quem ex ordinatione ducis totus exercitus ordinatur. Simili modo in conversatione vitæ humanæ et eorum qui in aliqua vivunt communitate, duplex est ordo : unus videlicet [omnium] ad prælatum, qui habet omnes regere, et cui tenentur omnes et singuli obedire ; alius singulorum ad invicem, ex quo ordine unus habet alii præbere auxilium per correctionem fraternam ad consequendum salutem.
Præterea, sicut se habent membra in corpore naturali ad actus naturales, ita se habent membra in corpore spirituali ac mystico ad actus caritatis et gratiæ, per quam tanquam membra in uno corpore connectuntur, quemadmodum Romanis scribit Apostolus : Sicut in uno corpore membra multa habemus, ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.7 Sed in corpore naturali membra pro se invicem sollicita sunt, et unum pellit malum alterius ; nec ex omnibus membris unum corpus resultat perfectum suo modo in esse et agere, nisi in quantum ad invicem uniuntur, et collective (non divisim) sumuntur : ergo sic est in mystico corpore atque exercitu totius Ecclesiæ, sicut expositores super Epistolas Pauli concorditer scribunt, et Petrus de Tarantasia atque Durandus frequenter affirmant. Si igitur Papa concedatur esse princeps militiæ spiritualis hujus totius exercitus, puta universalis Ecclesiæ, habetur intentum, videlicet quod cunctis fidelibus simul acceptis præsit jubereque habeat. Si autem hoc negetur, consequens est quod exercitus iste non habet principem militiæ spiritualis in terra, et imperfectus et insufficienter ordinatus consistit : cujus oppositum divinus Dionysius in libro de Ecclesiastica hierarchia edocuit. Imo sequi videtur, quod ratio exercitus ei non competat.
Præterea, si quis dicat sufficere quod Christus seu Michael princeps est hujus exercitus, certum est hoc inconsiderate insipienterque dici :8 quoniam bona dispositio exercitus exigit principem sibi proportionatum, et ejusdem status conversationisque secum, a quo generaliter dirigi possit. Unde et præter hoc quod uniuscujusque particularis Ecclesiæ ecclesiasticæque personæ caput, rector et pastor principalis est Christus, requiritur quod particulares Ecclesiæ et personæ proprios et vicariales habeant pastores atque rectores ejusdem secum status conversationisque consistentes. Simili modo et præter hoc quod Christus seu Michael dicitur princeps, pastor, caput et rector totius universalis Ecclesiæ militantis, requirit ordo, natura et conditio hujus Ecclesiæ sive exercitus, quod unum summum, vicarialem ac generalem principem et pastorem sortiatur in terra : et iste est Papa.
Footnotes
Chapter 47 of 94