Articulus 15
Objectio brevis contra præhabita, et ejus solutio.
FREQUENTER jam dictum est, summum Pontificem habere plenitudinem potestatis;1 sed obviare videtur quod super tertium Sententiarum, distinctione tricesima septima, Petrus de Tarantasia affirmat. Sic enim arguit : Omnis vicarius habens a domino suo commissam sibi plenitudinem potestatis, potest in præceptis domini sui dispensare :23 sed talis est Papa. Ad quod Petrus iste respondet : Hoc verum est de vicario habente plenitudinem potestatis universalem, non de illo qui habet restrictam et determinatam. Vicarius autem Christi non habet plenitudinem universalem (non enim potest facere miracula quæ Christus faciebat, nec dare novum evangelium), sed habet potestatem restrictam ad ea quæ pertinent ad cathedram suam.
Sed istud præhabitis non repugnat, sed consonat : quoniam sæpius dictum est, quod Papa sua debeat uti potestate secundum legem sibi a Christo præfixam, et prout ad sui pontificii spectat officium.4 Unde etiam non in omnibus absolute magis obediendum est ei quam cuique alteri; sed in his quæ cathedram suam concernunt, obediendum est ei. Propterea idem doctor præallegata distinctione sic ait : Secundum gradus seu species superioritatis determinandus est modus obedientiæ. Omnis enim anima potestatibus sublimioribus subdi debet, secundum Apostolum.5 Potestas autem sublimior aut præsidet in spiritualibus, ut prælatus ecclesiasticus, et in his illi est obediendum; aut in temporalibus : aut ergo quoad regimen reipublicæ, ut princeps, ideo in pertinentibus ad hujusmodi regimen est ei obediendum; aut quoad regimen familiæ, ut paterfamilias, et quoad hoc est ei a domesticis obediendum. — Hæc autem in priori opusculo finaliter dicta sunt.6
Itaque potestas Papæ per comparationem ad Christum restricta est, sed in comparatione ad alios prælatos Ecclesiæ dicitur plena.
Footnotes
Chapter 57 of 94