Skip to the text

Articulus 12

An Papa toti Ecclesiæ simul seu collective acceptæ præcipere possit, loquendo proprie de præcepto, an scilicet habeat jurisdictionem super eam.

QUÆSTIO ista ex introductis in isto libro, et præsertim ex dictis in priori tractatu, solutionem habet clarissimam atque certissimam. Quum enim copiosissime sit probatum, quod Papa præsit toti Ecclesiæ simul acceptæ, et immediatiorem magisque propriam habeat operationem ad totam universalem Ecclesiam quam ad quamcumque Ecclesiam particularem, tanquam summus hierarcha et proprius universalisque pastor, prælatus, caput, sponsus, pater ac rector totius Ecclesiæ pariter sumptæ; dubium nullum relinquitur quin jurisdictionem habeat, potestatem et auctoritatem super totam Ecclesiam collective susceptam, secundum legem sibi a Christo præfixam, hoc est quantum ad ea quæ concernunt cathedram seu magisterium et pontificium ejus. Sicque directe ad ejus spectat officium totam Ecclesiam purgare, illuminare, perficere, gubernare et regere, legem seu jussionem obligatoriam ei præfigere.

Sed his contrariari videntur quæ quidam quasi pro generali concilio scribens, ait: Obedientia uno modo capitur proprie et specialiter, prout respicit præceptum superioris: et sic non est concedendum quod universalis Ecclesia obediat Papæ, vel teneatur ei obedire. Alio modo capitur obedientia pro virtute obtemperandi his quæ ab alio consuluntur, admonentur, optantur aut præcipiuntur: et sic superior inferiori dicitur obedire, ut Deus ipsi Josue in solis statione;1 et sic debet capi nomen obedientiæ, si alicubi legitur quod Ecclesia obedit vel obedire debet Papæ. — Iterum ait: Miror quod aliqui præsumunt dicere, quod Papa sit major et superior generali concilio aut universali Ecclesia, quum omne totum sua parte sit majus. — Insuper contra quemdam scribens, sic ait: Quidam dicit: Omnes Christiani tam conjunctim quam sigillatim obedire tenentur Papæ. Contra propositionem hanc scribit qui supra: Si ille in hoc quod dicit, conjunctim, intendit Papam extollere supra Ecclesiam, et ejus (scilicet Papæ) imperium potestativum et proprie præceptivum, tanquam superioris, esse in eam (scilicet Ecclesiam) ut inferiorem, cui competit Papæ obedire, periculose errat. — Iterum scribit: Potestas illa ratione Romanæ Ecclesiæ matris aliarum Ecclesiarum particularium, respicit super se potestatem universalis Ecclesiæ, imo includitur in ea sicut pars in suo toto.

Ad omnia ista, quia idem prætendunt, videlicet quod Papa non præest toti Ecclesiæ collectim acceptæ, est una responsio, scilicet quod non videntur catholice posse salvari. Quod primo probatur per omnia quæ hucusque tam in priori libro quam in isto inducta sunt ex dictis sanctorum Patrum, catholicorum doctorum ac summorum Pontificum, ad probandum oppositum, utputa quod Papa præsit toti Ecclesiæ simul sumptæ.

Secundo demonstratur id ipsum, quia, ut doctores catholici et antiqui tam theologi quam juristæ concorditer dicunt, videlicet Ostiensis, Raimundus, Guillelmus, Durandus, Summa confessorum, Summa

Pisana, et alii quasi innumeri, inter cetera quæ summo Pontifici sunt propria et proprie competunt, unum est communem legem condere generalemque canonem constituere, et legem seu canonem talem toti Ecclesiæ præfigere seu mandare. Ideo quippe canon et lex in hac locutione communis et generalis vocatur, quoniam universam concernit Ecclesiam: aliter enim quilibet episcopus diceretur posse communem condere legem, quia toti Ecclesiæ sibi commissæ potest præcipere. Lex quoque hic sumitur potissime pro præcepto.2 Proprie namque pro præcepto accipitur, ut in prima secundæ Thomas declarat. Si igitur Papa non præsidet toti Ecclesiæ, nec illa tenetur ei proprie obedire, sequi videtur quod legem et canonem generalem condere Papa non possit; et si condat, Ecclesia tamen ad observandum obligata non sit. Quod autem legem seu canonem talem condere Papa non possit, non solum est contra præfatos doctores, sed insuper contra ea quæ sancti ac summi Pontifices frequenter egerunt. Unde et sexto Decretalium habetur de ordinatione summorum Pontificum qui præceperunt festa Sanctorum in universali Ecclesia celebrari.3 Sic etiam Bonifacius Papa instituit festa Omnium Sanctorum, et Urbanus Papa festum Sacramenti. Et idem probari potest de Sanctorum reliquiis venerandis, de certis jejuniis observandis, de quibusdam cibis certis diebus vitandis, de confessione et communione ad minus semel in anno. Hujusmodi autem præceptorum multa ita a summis sunt Pontificibus instituta, et toti Ecclesiæ ad servandum præstituta, præfixa, mandata, quod non obedientes rebelles censentur atque mortaliter peccant, nisi legitime excusentur. Sicque hujusmodi leges vim obligatoriam sortiuntur, et hujus oppositum pertinaciter dicere, videtur hæresim sapere.

Præterea, S. Thomas super quartum Sententiarum frequenter testatur, quod potestas faciendi indulgentias sequitur jurisdictionem. Idem affirmant Raimundus, Durandus et alii. Si igitur Papa non habet præsidentiam et jurisdictionem super totam Ecclesiam, sequitur quod non possit communes seu universales indulgentias facere et plenas, ac simul ubique : quod est contra præfatos doctores et contra jura, sed et contra ea quæ a summis Pontificibus frequenter facta noscuntur.

Denique, de hac re quidam cujus nomen ignoro, super quartum Sententiarum sic scribit : Ille solus potest dispensare communem thesaurum Ecclesiæ, qui præest toti Ecclesiæ : sed hic est solus Papa. Præterea, ad hoc sunt jura quæ dicunt potestatem Papæ esse illimitatam quoad indulgentiarum concessionem, potestatem vero episcoporum esse limitatam. Hinc Papa potest facere indulgentias quoad remissionem totius pœnæ satisfactoriæ, et respectu omnium in Ecclesia fidelium. Episcopi autem non possunt facere nisi quasdam indulgentias partiales, et hoc ex concessione Papæ, nec respectu omnium, sed solum in sua diœcesi. Præterea, ad illum pertinet proprie indulgentias communes facere, ad quem pertinet cura Ecclesiæ universalis Romanæ : cujus pertinet ad ipsum custodia et dispensatio thesauri Ecclesiæ, quia ad illum qui habet curam communitatis, pertinet dispensare bona communitatis. Sed indulgentiæ sunt de communi thesauro Ecclesiæ : ergo ad eum qui habet curam, potestatem et jurisdictionem super totam Ecclesiam, pertinet hujusmodi thesaurum dispensare. Hic autem est Papa dumtaxat. — Hæc sunt verba in forma prætacti doctoris, cujus nomen (ut dixi) ignoro, quamvis hoc constet quod ceteris præallegatis doctoribus verba ejus concordent.

Ex quibus omnibus clarissime sequitur, quod scripta cujusdam quæ commemoravi, stare non possunt, et quod tota Ecclesia seu omnes Christiani tam conjunctim quam sigillatim obedire tenentur summo Pontifici, proprio tamen superiori in his quæ cathedram ejus respiciunt.

Porro argumenta illius in priori libro sunt soluta.4 Quæ in veritate puerilia sunt atque facilia : ut quum ait Papam non esse majorem et superiorem universali Ecclesia, quum sit pars ejus. Quum enim Papa dicitur major et superior tota Ecclesia, intelligendum est hoc per exclusionem sui ipsius : juxta quem modum, secundum Damascenum aliosque doctores, humanitas Christi dicitur omni creaturæ prælata et cunctis creatis superior, quum tamen ipsa sit pars creaturæ. Unde et pars non est major suo toto, sumendo totum cum partis inclusione ; sed pars potest esse super totum residuum, ut præsul super totam diœcesim, et Abbas seu Prior super totum conventum. Sic et Leo Papa vocat sacratissimum Petrum principem apostolici ordinis seu agminis, quum tamen Petrus fuerit pars seu una illius ordinis agminisque persona. — Simili modo, quum arguit quod potestas Romanæ Ecclesiæ includitur in universali Ecclesia sicut pars in toto, clarum est quod in hac locutione universalis Ecclesia sumatur cum inclusione Romanæ Ecclesiæ, prout Romana Ecclesia pro particulari Ecclesia sumitur. Sic potestas Romanæ Ecclesiæ aliquo modo respicit super se potestatem universalis Ecclesiæ, et includitur in ea ut pars in toto. Si autem universalis Ecclesia sumatur in præfata locutione per exclusionem Romanæ Ecclesiæ seu Pontificis ejus, scilicet Papæ, sic non solum Romana Ecclesia, sed et solus Pontifex ejus seu Papa est super totam Ecclesiam tam Romanam quam universalem, tanquam pastor, hierarcha, rector et præsul tam Romanæ quam universalis Ecclesiæ. Et Papæ potestas super totam Ecclesiam se extendit, loquendo de potestate jurisdictionis et prælationis seu præsidentiæ. Omnes quoque potestates et dignitates ecclesiasticæ continentur et sunt in ea sublimiori modo quam in ceteris universis. Hinc libro de IV Coæquævis notabiliter scribit Albertus : Hierarchia est quoddam totum potestativum. In potestatibus autem ordinatis, semper sequens supponit præcedentem, et habet plus : quod probatur tam in potestatibus naturæ quam officiorum et gratiæ. In potestatibus enim naturæ, vegetativum est in sensitivo, et sensitivum in rationali; sed non convertitur: ut vult Dionysius quinto capitulo de Divinis nominibus. In officiis quoque, potestas decani est in potestate centurionis, et potestas centurionis in potestate tetrarchæ; sed non convertitur. Similiter in gratiis, potestas subdiaconi est in potestate diaconi, et potestas diaconi in potestate presbyteri; sed non convertitur. Unde partes totius potestativi secundum ordinem constituunt ipsum.

Denique, si super totam Ecclesiam, prælationem, curam, gubernationem et magisterium summus Pontifex non habet, consequens erit quod ad eum non spectet Symbolum fidei edere, generalemque synodum convocare ac celebrare: quod est contra universos doctores præallegatos, et specialiter contra Thomam in secunda secundæ, quæstione prima.5 Consequentia tamen probatur: quia, ut S. Thomas ac alii asserunt, una est fides totius Ecclesiæ; hoc autem servari non potest, nisi quæstio de fide exorta determinetur per eum qui toti Ecclesiæ præest, ut sic ejus sententia a tota Ecclesia firmiter teneatur: et ideo ad solam auctoritatem summi Pontificis pertinet nova editio Symboli fidei, sicut et omnia illa quæ pertinent ad totam Ecclesiam, ut congregare synodum generalem, et alia hujusmodi.

Multa similia possem inducere argumenta, sed brevitati studendum est. Hoc autem, ut priori opusculo patuit, auctoritati generalium conciliorum non derogat;6 et ipsum generale concilium quantum ad aliqua est supra Papam, puta in determinatione, expeditione et definitione eorum quæ directe et proprie ad forum generalis spectant concilii, dum conciliariter in talibus est procedens.

Postremo, quia materia hujus articuli est ardua vehementer, quamvis omnia, tamen specialiter contenta in isto articulo, sub correctione omnium sanius sapientium, et quibus incumbit idoneique consistunt, hæc scripta sint, nil pertinaciter aut temere assero.

Footnotes

  1. Josue 14. ↩

  2. q. 12, 2, 1. ↩

  3. Sext. lib. 11, lit. 22, c 1 ↩

  4. art. xxi, xxii. ↩

  5. art. 10. ibidem. ↩

  6. art. xxvi, xxix. ↩

Chapter 54 of 94