Skip to the text

Proœmium

VERBA sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. His amplius, fili mi, ne requiras. Eccle. xii, 11, 12.

Prudens Deus supersapiens et excelsus imbecillitatem, instabilitatem atque multiplicem fallibilitatem mentis humanæ, quæ nisi desuper illustretur, gratia corroboretur, certis ac infallibilibus regulis innitatur et gubernetur, in diversos errores prolabitur: eidem gloriose providit salubriterque consuluit, quosdam electissimos homines supernaturaliter instruendo, eorumque mentem et linguam in loquendo atque scribendo infallibiliter dirigendo, ac per eos etiam alios de necessariis ad salutem docendo.

Horum ab exordio sæculi primi fuerunt Patriarchæ Prophetæque sancti. Deinde, quum temporis plenitudo venisset, Unigenitus Dei veraciter incarnatus, et inter homines conversatus, proprio ore suos informavit discipulos.123 Quibus [quum] multa dicere ante passionem suam haberet, quæ illi pro tunc portare nequibant, promisit eisdem:4 Quum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Hanc promissionem quinquagesimo post suam resurrectionem die gloriosissime adimplevit; sicque per beatissimos Apostolos et eorum coadjutores mundum edocuit universum. Deinde secundum exigentiam temporum et locorum in variis mundi partibus plurimos suscitavit viros egregios, sapientes et sanctos, per quorum fidelia documenta omnem illuminavit Ecclesiam.

Hi sunt sapientes viri, magistri nostri, doctores catholici: quorum « verba sicut stimuli » perhibentur, quoniam torpentia excitant corda, et frigidas mentes accendunt, falsitatibus quoque invicte resistunt. Nempe quid verba sunt horum, nisi quædam scintillæ superacutissimi et superfervidissimi Verbi æterni? Propter quod Salomon protestatur: Omnis sermo Dei ignitus. Et David ad Dominum: Ignitum (inquit) eloquium tuum vehementer.5 Quod Jeremias expertus:6 Factus est (ait) sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans;7 et defeci, ferre non sustinens. Insuper horum sapientium nostrorum verba sunt « quasi clavi in altum defixi », id est profunde incussi, quum inviolabilis insuperabilisque veritatis exsistant. Hæc « data sunt » nobis « per consilium », prudentiam ac doctrinam « magistrorum » nostrorum (quorum unus ait:8 Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt): et hoc, a magistro uno, qui de se ipso effatus est:9 Unus est magister vester Christus; itemque: Vos vocatis me Magister et Domine.10

Itaque « his » verbis nil « amplius » requiramus, hoc est, nihil quod in eis virtualiter non contineatur, aut quod eis non consonet, acceptemus, sed solidissimis antiquorum doctorum ac patrum nostrorum dictis et scriptis irremovibiliter insistamus, quemadmodum ad Hebræos monet Apostolus:11 Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci; et Ecclesiastici quinto habetur: Esto firmus in via Domini et in veritate sensus tui. nec auctoritati domini Papæ, neque generalis concilii de scriptis canonicis, aut in libris authenticis, aut in catholicorum doctorum voluminibus expresse dicatur, certe ex eis evidenter sequitur. Si quo minus, nequaquam incorrigibilis ero: imo plane (ut decet) sub correptione omnia scribo; ad quod tanto plus teneor, quanto inferioris gradus ac minoris esse scientiæ cognoscor.

Footnotes

  1. Joann. xvi, 12. ↩

  2. Joann. i, 14; Baruch iii, 38. ↩

  3. Galat. iv, 4; ↩

  4. Ibid. 13. ↩

  5. Prov. xxx, 5. ↩

  6. Ps. cxviii, 140. ↩

  7. Jer. xx, 8, 9. ↩

  8. Rom. xv, 4. ↩

  9. Matth. xxiii, 10. ↩

  10. Joann. xiii, 13. ↩

  11. Hebr. xiii, 9. ↩

Chapter 59 of 94