Skip to the text

Articulus 6

Quod ordo ac unitas ecclesiasticæ hierarchiæ exigunt summum Pontificem præsidere toti Ecclesiæ simul acceptæ.

ABBAS Vercellensis ex verbis divini Dionysii hierarchiam definiens, ait :1 Hierarchia est sancta rationalium personarum congregatio, gradibus et officiis ordinate distincta, cum scientia et operatione sibi competentibus, ad Dei conformitatem prout ei possibile est assimilata, per illuminationes quoque divinitus juxta propriam uniuscujusque capacitatem infusas, ad deiformem imitationem sursumacta. Hinc super secundum Sententiarum, distinctione nona, ait Durandus de S. Portiano : Ordo recipiendi divinas illuminationes, quia ab uno, scilicet Deo, originaliter descendit atque dependet, et ad unum finaliter tendit, videlicet ut reducamur in Deum, vocatur hierarchia, hoc est sacer principatus, ab ἱερός, quod est sacer, et ἀρχός, quod est princeps. Est enim principatus multitudo sub uno principe ordinata propter finem quem princeps intendit : ad quem consequendum requiritur diversitas officiorum, et scientia dirigens actionem, actio quoque perducens ad finem intentum.

Itaque constat, quod de ratione hierarchiæ sit sub uno principe ordinari, eique subjici, et ejus directione ac influentia gubernari. Quum ergo tota militans Ecclesia seu universus populus christianus simul acceptus, dicatur et sit una ecclesiastica hierarchia, oportet ad ejus perfectionem concurrere unum summum ac generalem hierarcham in terra, qui ejusdem status cum illa consistat, et ejus qui absolute summus hierarcha est, scilicet Jesu Christi, plenus in terra vicarius sit, toti ecclesiasticæ hierarchiæ pariter sumptæ vicarialiter ac universaliter præsidendo. Hic autem est Papa, quem Bonaventura totius Ecclesiæ summum vocat hierarcham.

Denique his concordant quæ Thomas in prima parte, quæstione centesima octava, scribit, dicendo : Hierarchia est sacer principatus. In principatu autem oportet esse principem et multitudinem ei subjectam atque sub eo ordinatam. Quum ergo sit unus omnium princeps, scilicet Deus, ex hac parte est omnium intellectualium creaturarum una hierarchia sub uno principe Deo. Propter quod Augustinus duodecimo libro de Civitate Dei duas inducit civitates seu societates : unam bonorum, tam angelorum quam hominum, quam constituit amor Dei crescens usque ad contemptum sui; aliam vero malorum, quam facit amor sui crescens usque ad contemptum Dei. Porro, si consideretur hierarchia ex parte multitudinis subditæ, sic hierarchia dicitur una, secundum quod multitudo uno et eodem modo recipere potest principis directionem, gubernationem seu illuminationem. Quoniam ergo homines divinas illuminationes suscipiunt sub sensibilibus formis, ut patet in sacramentis Ecclesiæ et figuris Scripturæ (propter quod primo Cœlestis hierarchiæ capitulo magnus Dionysius scribit : Impossibile est nobis aliter lucere divinum radium, nisi circumtectum variis velaminibus sensibilium formarum) ; angeli vero divinas illuminationes suscipiunt in intellectuali puritate : hinc aliam oportet esse hierarchiam angelicam et ecclesiasticam seu humanam. Sed in utraque est unus omnibus præsidens, secundum Bernardum et Thomam : quoniam ecclesiastica angelicam imitatur, sicut primo Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo S. Dionysius contestatur.

Postremo, ad idem probandum valet quod libro de IV Coæquævis, tractatu de Angelis, ait Albertus: Hierarchia est sacrorum et rationabilium ordinata potestas, in subditis retinens dominatum. Hæc autem (ut ait) ordinatio attenditur in modo participandi illuminationes et transfundendi super alios lumen; comparatio quoque ad principium illuminationis supponitur in ordinatione, quum dicitur « ordinata potestas ».

Hinc super Angelicam hierarchiam asserit Hugo: Hierarchia est ordo divinus, id est potestas a Deo ordinata, et scientia qua quid faciendum sit intelligant, et actio qua quod agendum agnoscunt, perficiant. In ordine officium, in scientia discretio, in actione ministerium designatur. Sine ordine actio est præsumptio; sine actione ordo est negligentia; sine scientia et actio est reprehensibilis, et ordo inutilis: dicit enim esse hierarchiam sine hierarcha in sæculo isto.

Footnotes

  1. De Cœlest. hier. c. III. ↩

Chapter 48 of 94