Skip to the text

Articulus 10

Quod Ecclesia, eo quod navis vocatur, indiget uno summo gubernatore, qui totius navis hujus curam gubernationemque habeat.

HOC præsens sæculum nequam, laqueis plenum, inquietudine ac fluctibus vitiorum, persecutionum quoque et tentationum procellis repletum, non immerito mare vocatur. Ecclesia vero, cujus suffragio per mare hoc ad portum salutis æternæ transvehimur, rite navis vocatur, prout super Lucam et Matthæum Ambrosius Chrysostomusque fatentur. Unde Eugenius Papa, cui scripsit S. Bernardus, in epistola ad Cistercienses profatur: Divinæ dispositionis arbitrio in medio pelagi ad regendam navem Ecclesiæ constituti sumus. Hujus igitur navis bona directio exigit ut unum summum atque communem habeat gubernatorem ac provisorem, qui in alto speculationis se ponens, non specialia tantum, sed et generalia navis hujus dispendat, per se et periculis occurrat et de specialibus ac generalibus remediis commodis provideat: et iste est Papa.

Chapter 52 of 94