Skip to the text

Articulus 1

De motivo atque materia tractatuli hujus.

MODICO evoluto jam tempore, duos collegi tractatus de potestate et auctoritate summi Pontificis ac generalis concilii: in quibus quoniam quædam contenta sunt quæ quibusdam non posse stare videntur, et contra quæ unus nunc specialiter scripsit, inductus sum ista adjicere ad defendendum, declarandum ac roborandum ea quæ in illis scripsi opusculis. Denique, illum qui contra me scripsit, per me ipsum ac alios multipliciter et instanter rogavi ut scriptum suum mihi ostenderet, offerens me paratum vel ad rationabiliter respondendum, vel ad humiliter acquiescendum: præsertim quum et ego mea opuscula ea conditione acquieverim ei ostendi, ut et ipse sua mihi monstraret. Verum in petitione hac non profeci. Unde nec scriptis objectionibusque ipsius pro nunc ordinate ac formaliter respondere prævaleo: quod tamen postea Deo auxiliante facturus sum, si me ea contigerit intueri, nec aliunde fuerim impeditus. Verumtamen intellexi in generali quænam illa sint puncta in tractatulis meis contenta contra quæ ille scripsit, quamdam quoque responsionem ipsius, qua multas a me inductas auctoritates et rationes solvere est conatus, quam infra monstrabo inanem.

Et nunc ea quæ ipse singulariter reprobat, singulariter comprobabo, animum clarius recondens, neque in scriptis meis,

Chapter 60 of 94