Skip to the text

Articulus 19

Consideratio ex perfectione ac sanctitate vitæ atque doctrinæ christianæ fidem esse a Deo demonstrans.

THEOLOGUS. — Quemadmodum ille tuus Aristoteles ait, perfectum est unumquodque, quum unitum fuerit suo principio. Perfectio igitur omnis intellectus creati, est ejus ad divinum intellectum unio sive conversio. Porro, quo lex excellentiorem perfectioremque hujuscemodi conversionem docet et efficit, eo utique divinior est atque præclarior.

PHILOSOPHUS. — Hoc palam est; sed talem esse christianam legem ostende.

THEOLOGUS. — Ut hoc tibi ostenderem præinducta injeci. Elucescit quoniam quo mens humana pluribus intendit atque distrahitur, eo uni, præsertimque summo illi æternoque bono, minus potest esse intenta. Lex ergo quæ ea perfectius tollit quæ mentem a Deo abducunt, et item illa plenius instruit quæ eam ad Deum convertunt et in ipso stabiliunt, sanctior diviniorque rite censetur.

PHILOSOPHUS. — Hactenus tibi consentio.

THEOLOGUS. — Talis est lex christiana. Ea nempe quæ hominem a Deo elongant atque impediunt, vel sunt omnino in homine, ut propria voluntas, passiones, voluptas et vitia; vel sunt prorsus extra hominem, ut possessiones, pecuniæ; vel sunt partim quidem nobis conjuncta, partimque separata, ut parentes, uxor, cognati. Omnia autem hæc christiana doctrina perfectissime aut præcepto prohibet, aut consilio tollit.

PHILOSOPHUS. — Hoc tibi incumbit probare.

THEOLOGUS. — Secundum Aristotelem tuum in Physicis, virtus uniuscujusque pensanda est a maximo in quod potest, et ab eo quod in aliquo ordine potissimum et simplicissimum est, mensura atque judicium in ordine illo accipienda sunt. Nunc ergo contemplare, o Philosophe, si dignitatem perfectionemque christianæ legis vere agnoscere cupis, eos qui illam perfectius implent, et vitam suam secundum ipsius doctrinam plenissime dirigunt.

PHILOSOPHUS. — Quales sunt hi?

THEOLOGUS. — Hi sunt qui secundum Christi Domini sui exempla ac dogmata, ut soli Deo pura et libera mente vacare possint, omnia quæ memini sponte relinquunt : divitias, terram natalem, parentes, universos propinquos, familiares et socios, uxorem, omnemque carnis libidinem; demum quoque, quod eminentius est, se ipsos, propriam voluntatem, motus sensuales, iram, superbiam, vanitatem, omnemque affectionem quæ veræ caritati repugnat, et mentem a divina contemplatione atque amore aut elongat aut distrahit. Vides, si non dissimulas, quemadmodum illustrissimi, ditissimi, pulcherrimi adolescentes, pro Dei amore cuncta contemnant et tanquam stercora reputent, cœnobia intrent, humillime, sobriissime, studiosissime vivant, nec a Dei servitute et laudibus retrahi queant.1 De nullo dolent, nisi quod a Deo abducit; neque de alio gaudent, nisi quod eos Deo conjungit. Denique, quod prorsus mirabilissimum est, et soli Deo possibile, ubertim quum in omnibus mundi sint enutriti deliciis, neque ab hominibus ad talia exhortati, subito tamen mutati, et utique non nisi ab eo quem quærunt et diligunt inspirati, cum tanta alacritate respuunt omnia, ut facilius possint occidi, quam a Dei obsequio, a cœnobii durissimo jugo, atque a pœnitentiali itinere retrahi. Quid mirabilius isto? præsertim in teneris multis puellis, sexuque fragili.

PHILOSOPHUS. — Vitam talem reprehendere nequeo; sed horum similia in multis philosophis cerno, qui et ipsi turbas fugerunt, continenter et sobrie vixerunt, ac mundi divitias contempserunt, et solis divinis studebant. In quo ergo præfers tuos meis ?

THEOLOGUS. — Verum esse quod dicis, ipse quoque meus testatur Hieronymus. Fateor equidem, quoniam omnia hæc eatenus fecerunt quidam elegantes philosophi, in quantum naturalis eis ratio dictabat hujuscemodi ad philosophiæ studium fore accommoda, et ad subdendam rationi sensualitatem proficua. Verumtamen nulla eorum ad Christianos comparatio. Primo quidem, quia non retulerunt opera sua ad debitum finem. Denique ad talem cordis munditiam quam Christus edocuit, nunquam pervenerunt, imo nec de ea loqui sciverunt. Unde nec quotidianas mentis suæ maculas deplanxerunt, neque debitam Deo reverentiam exhibuerunt: imo nec veram unquam humilitatem sortiti sunt, sed minores alios spreverunt, seque ceteris prætulerunt. Præterea præcipui inter eos, videlicet Diogenes, Anaxagoras, Heraclitus, atque consimiles, nedum alia, sed se ipsos quoque ignorabant. Diogenes animam esse aerem dixit; vaporem, Heraclitus. Positionem Platonis Aristoteles reprobat. Sed nec ipse Aristoteles de animæ immortalitate atque beatitudine assertive ac plene locutus est: imo, quod se in libris suis dicturum promisit, non utique invenitur dixisse. Solus Socrates pro veritate ac Dei honore mori legitur exstitisse paratus.

Itaque secundum naturalis rationis potentiam, veritatem scrutati et virtutes operati sunt. Sed quoniam Deum non sicut Deum glorificaverunt, neque in ipso solo sed in se ipsis confisi sunt, ideo quantum gratia et in Deo fiducia naturam præsumptionemque excellunt, tantum Christianorum sapientia, virtus seu vita, illorum conversationemque excedit atque scientiam.

Enimvero, quod apud philosophos paucissimi quidem fecerunt, hoc in christiana religione innumerabilia hominum millia, juvenum, virginum, senum, doctorum indoctorumque egerunt, multo utique excellentius atque perfectius. Et qui secundum christianam legem purius veriusque in omni simplicitate vixerunt, his Deus gloriosus et fortis cuncta subjecit, leges ac ordinem rerum: quoniam spes ipsorum in Deo fixa consistens, dubitare non valuit quin a Deo, quem super omnia et in omnibus ardentissime diligebant, universa quæ salubriter peterent, obtinerent. Et quod philosophi tui prorsus impossibile opinati sunt, ipsi celeriter a Deo precibus sunt sortiti.

PHILOSOPHUS. — Quid de Socrate sentis ? Numquid ipse ex puris naturalibus salvus factus est ?

THEOLOGUS. — Temporibus suis, tam ipse quam Plato, ac alii multi, Hebræorum, qui tunc famosi verique Dei cultores fuerunt, libros (Moysis scilicet et Prophetarum) legisse scribuntur, et ex eis edocti. Sed nec Socratem arbitror sine speciali Dei subsidio tantam habuisse virtutum constantiam in vita et morte.

PHILOSOPHUS. — Jam nunc universis præinductis diligenter rememoratis, ecce assertionibus tuis, o Theologe, cedo atque consentio, fidemque catholicam a Deo datam et item stabilitam penitus credo. Verumtamen, de singulis fidei tuæ articulis disputare tecum ac edoceri a te concupisco.2

THEOLOGUS. — Eia! Benedictio, et claritas, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro, qui vult omnes homines salvos fieri, et ad sui cognitionem venire.34 Nunc ergo, o Philosophe, imo et Catholice, audi. Quamvis præhabita fidem nostram a Deo esse sufficienter tibi demonstrent, ea tamen quæ restant, te vehementius confirmabunt, ac in fide stabilient. Quumque ipsa legis christianæ documenta audieris, magis miraberis atque consenties. PHILOSOPHUS. — Cupio igitur ut velut ab exordio inchoes, et quid primum credendum sit, mihi patenter insinues, meisque demum dubitationibus satisfacere digneris.

THEOLOGUS. — Rationabili tuæ petitioni libens ac lætus acquiesco. Ideoque hic primum librum consummans, a secundo novoque libro exordiar.

Footnotes

  1. Philipp. III, 8. ↩

  2. Rom. i, 21. ↩

  3. Apoc. VII, 12. ↩

  4. I Tim. II, 4. ↩

Chapter 20 of 187