Skip to the text

Proœmium

DIALOGION

DE FIDE CATHOLICA

DE CREATIONE DISTINCTIONEQUE RERUM.

THEOLOGUS. — In principio creavit Deus cœlum et terram. Gen. i, 1.

Quemadmodum, o Philosophe, ille tuus commentator Averroes narrat atque irridet, in hoc tres sectæ conveniunt, Judæorum videlicet, Mahometanorum et Christianorum, quod totus mundus a Deo per creationem incepit.

PHILOSOPHUS. — Quoniam, secundum Aristotelem, ab hoc summo primoque ente omnibus communicatum est esse et vivere, his quidem clarius, his autem obscurius; qui denuo duodecimo Primæ philosophiæ fatetur, quoniam ab hoc ente quod est purus actus, dependent cœlum et terra ac tota universi natura: propterea de hoc has sectas non reprobo quod omnia a Deo processisse affirmant. Imo nec Averroes illud negavit: quippe qui in libro de Substantia orbis asseruit, quod nunquam fuerat intentio Aristotelis dicere quod cœlum dumtaxat quoad suum motum dependeret a Deo, sed quod insuper totam suam substantiam haberet ab eo. Verumtamen de principio isto in quo omnia a Deo facta fateris, ambiguitas mihi occurrit, quemadmodum videlicet verbum istud intelligas, In principio creavit Deus cœlum et terram. Mundus enim, licet secundum summos philosophos, a Deo effluxit, nihilo minus ab æterno fuit, quemadmodum luci splendor coævus est.

THEOLOGUS. — Quoniam omne ens finitum ac imperfectum ab infinito perfectoque ente fluxisse concedis, disputatio nostra breviata est. Attamen agnosce quod secundum fidem divinam, mundus ex tempore, magis autem cum tempore incepit. Intelligentia equidem, cœlum, tempus atque materia, quatuor coæquæva censemus, quoniam simul creata sunt, nec ab æterno fuerunt. Sed est dare certam temporis mensuram ac determinata curricula quibus ista totusque mundus exstiterit.

PHILOSOPHUS. — Contra hoc octavo Physicorum et alibi Aristoteles multipliciter arguit. Sed antequam tibi objiciam, primo mihi clare ac plene insinua quid de mundi creatione fides tua erudiat.

Chapter 38 of 187