Capitulum 2
De sermone ejus ac nostra responsione.
CUPIENTES itaque institui ac doceri magisterio ejus, pervenimus advesperante jam die ad cellam ipsius. Qui præmisso aliquanto silentio, quum cœpisset commendare propositum nostrum, quod scilicet propriam patriam relinquentes, et pro Dei amore peragratis provinciis tantis, conaremur tantopere tolerare paupertatem vastitatemque eremi, et imitari rigorem conversationis illorum, quem ipsi vix sustinerent qui nati et educati sunt in eadem rigiditate atque inopia : respondimus nos ad ejus personam, doctrinam et magisterium pervenisse, ut aliquatenus informari possemus perfectione ac institutionibus tanti viri, quam perfectionem senseramus ei inesse innumeris documentis; non ut ipsius laudibus gravaremur, quibus et indigni essemus, aut etiam in conspectu ipsius inflammaremur animi elatione, qua interdum in nostris quoque cellulis titillabamur. Ideo precabamur ut verba illa nobis proponeret, quibus possemus compungi ac humiliari, non quibus possemus nobis ipsis blandiri atque extolli.
Chapter 50 of 499