Capitulum 6
Expositio trium renuntiationum.
NUNC de abrenuntiationibus est dicendum, quas Patrum doctrina et Scripturarum auctoritas protestantur tres esse : quas et quemlibet nostrum oportet studiose implere. Prima est, qua corporaliter spernimus exteriusque relinquimus universas mundi divitias; secunda est, qua respuimus ac vitamus pristinos mores, pravos affectus et vitia carnis ac spiritus; tertia, qua mentem nostram abstrahentes a visibilibus et præsentibus universis, contemplamur sola æterna, atque invisibilia toto appetimus corde. Unde et legimus Dominum Abrahæ præcepisse ut hæc tria simul perficiantur : Exi (inquit) de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui.1 Primo dixit, De terra tua, id est de facultatibus mundi hujus opibusque terrenis; secundo, De cognatione tua, id est de conversatione ac moribus et peccatis prioribus, quæ nobis a nativitate nostra cohærendo, cognata sunt nobis quasi affinitate consanguinitateque aliqua; tertio, De domo patris tui, id est de omni memoria sæculi quæ menti occurrit. Etenim per David ex Dei persona cantatur de duobus patribus, quorum unus, puta carnalis, est deserendus, alius appetendus :2 Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Nam qui ait, Audi, filia, pater est utique, et nihilo minus asserit illum esse patrem filiæ suæ, cujus domum aut populum persuadet oblivioni esse tradendum : quod ita impletur, dum mortificati cum Christo ab elementis mundi hujus, contemplamur juxta doctrinam Apostoli, non ea quæ videntur, sed quæ non videntur :3 quæ enim videntur, temporalia sunt, quæ autem non videntur, æterna. Exeuntesque corde de hac temporali ac visibili domo, oculos nostros mentemque dirigimus in domum cœlestem, in qua sumus æternaliter permansuri. Quod implemus, quando in carne ambulantes, non secundum carnem militamus, cum Apostolo opere et virtute clamantes : Nostra conversatio in cœlis est. Denique his tribus abrenuntiationibus coaptantur proprie tres libri Salomonis. Proverbia namque primæ abrenuntiationi conveniunt, per quorum doctrinam amputantur concupiscentia carnis vitiaque terrena. Secundæ abrenuntiationi competit Ecclesiastes, in quo universa quæ aguntur sub sole, dicuntur vanitas et afflictio spiritus. Tertiæ abrenuntiationi consonat Canticum canticorum, in quo mens visibilia cuncta transcendens, conjungitur Verbo Dei, contemplando cœlestia.
Footnotes
Chapter 54 of 499