Skip to the text

Capitulum 15

Quod a Deo donentur intellectus quo possumus mandata Dei cognoscere, et bonæ voluntatis affectus.1

BEATUS quoque David scit se non possidere nisi a Domino ipsum etiam intellectum, quo posset agnoscere Dei mandata, quæ utique noverat scripta esse in libro legis; quia hunc postulat a Deo accipere, dicens: Servus tuus ego sum, da mihi intellectum ut discam mandata tua. Qui utique David postquam possedit intellectum a Deo sibi naturaliter præstitum, habebat quoque in promptu notitiam mandatorum Dei quæ scripta erant in lege; et tamen ita deprecatus est Dominum, quatenus scientiam istam apprehenderet plenius, sciens sibi non posse sufficere quod per creationem accepit, nisi quotidie illuminaretur a Deo ad intelligendum spiritualiter legem, atque ad cognoscendum mandata ejus apertius.2 Denique Vas electionis hoc docet apertius, dicens : Deus operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate;3 et rursus : Intellige (inquit) quæ dico, dabit enim tibi Dominus intellectum. Quid potuit apertius dici, nisi ut affirmaret in nobis causari a Deo et bonam voluntatem, et operis consummationem ? Et iterum ait : Quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini.4 Quibus verbis declarat donari nobis a Deo initium conversionis ac fidei, tolerantiamque adversitatum. Quod David agnoscens, oravit sibi hoc ipsum conferri a Deo, quum ait : Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis; ostendens quod non sufficiant sibi principia salutis sibi a Deo collata, nisi perficiantur miseratione divina et operatione quotidiana. Non enim liberum arbitrium, sed Dominus solvit compeditos; non nostra virtus, sed Dominus erigit elisos; non lectionis industria, sed Dominus illuminat cæcos, et sicut habetur in Græco :56 Dominus cæcos efficit sapientes. Non nostra cautela, sed Dominus custodit advenas; non nostra fortitudo, sed Dominus elevat seu suffulcit omnes qui corruunt. Hæc autem dicimus, non ut otio locum demus, et studium nostrum ac laborem atque industriam inaniter occupemus aut negligamus; sed ut agnoscamus non posse nos sine adjutorio Dei meritorie operari, nec efficaces esse nostros conatus ad prægrande culmen ac præmium puritatis, nisi fuerit nobis collatum adjutorio ac misericordia Creatoris. Hinc ait Scriptura : Equus paratur in diem belli7, a Domino autem victoria tribuetur, quia non in fortitudine sua roborabitur vir; et fallax equus ad salutem, ut qui gloriatur, in Domino glorietur.8 Oportet nos igitur cum beato David cantare : Fortitudo mea et laus mea Dominus; non liberum arbitrium, sed Dominus factus est mihi in salutem. Quod et Doctor gentium non ignorans, clamat se factum ministrum idoneum novi Testamenti, non suo merito aut sudore, sed Dei miseratione : Non sumus, inquiens, idonei cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.9 Quod expressius dici potest : idoneitas nostra ex Deo est. Nam subdit :10 Qui et idoneos nos fecit ministros novi Testamenti.

Denique Apostoli in tantum senserunt universa ad salutem spectantia a Deo sibi concessa, ut fidem quoque postularent præstari seu perfici ab eodem, dicentes : Adauge nobis fidem; præsumentes adipisci plenitudinem fidei non a libero arbitrio, sed credentes eam sibi præstandam a Domino.11 Insuper docet Salvator quam lubrica, infirma insufficiensque consistat fides nostra, nisi Dei auxilio roboretur, dicens ad Petrum : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum, ego autem rogavi ut non deficiat fides tua.1213 Quod alius in semetipso sentiens quodammodo fieri, videns fidem suam infidelitatis fluctibus trahi ad subversionem perniciosi naufragii, exoravit : Domine, adjuva incredulitatem meam.14 In tantum autem senserunt evangelici et apostolici viri universa bona fieri auxilio Dei, quod fatebantur se non posse ipsam fidem suam servare illæsam viribus suis aut libertate arbitrii; ideo postulabant eam sibi a Deo donari ac adjuvari. Quæ si indiguit auxilio Dei in Petro ne deficeret, quis erit tam præsumptuosus et cæcus, ut credat se non indigere quotidiano auxilio Dei ad custodiam fidei suæ ?

Præsertim quum Dominus in Evangelio hoc ipsum evidenter expresserit, dicens : Sicut palmes non potest fructum facere a semetipso, nisi manserit in vite, ita et vos, nisi in me manseritis;151617 et rursus ait : Sine me nihil potestis facere.1819 Quam ineptum ergo atque sacrilegum sit aliquid boni adscribere industriæ propriæ, et non potius opi ac gratiæ Dei, manifeste probatur, quum Christus Dominus protestetur neminem posse spirituales facere fructus sine inspiratione cooperationeque sua.20 Hinc

Jacobus quoque apostolus : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum; ideo, Si quid bonum est, Dei est, et si quid optimum, ab ipso est. Idcirco constanter dixit B. Paulus : Quid habes quod non accepisti ? quid gloriaris quasi non acceperis ?

Footnotes

  1. Ps. xciii, 10. ↩

  2. Ps. cxviii, 125. ↩

  3. Philipp. II, 13. ↩

  4. Philipp. I, 29. ↩

  5. II Tim. II, 7. ↩

  6. Ps. CXLV, 7-9. ↩

  7. Prov. XXI, 31. ↩

  8. Ps. XXXII, 17. ↩

  9. II Cor. III, 5. ↩

  10. Ibid. 6. ↩

  11. Luc. XVII, 5. ↩

  12. Ps. LXVII, 29. ↩

  13. Luc. XXII, 31, 32. ↩

  14. Marc. IX, 23. ↩

  15. Joann. XV, 4. ↩

  16. I Reg. II, 9. ↩

  17. Ps. CXLIV, 14. ↩

  18. Joann. xv, 5. ↩

  19. II Cor. X, 17. ↩

  20. Ps. CXVII, 14. ↩

Chapter 62 of 499