Capitulum 4
De tribus vocationum generibus.
UT igitur hi tres vocationum modi pandantur speciali distinctione, sciendum quod primus est ex Deo, secundus per hominem, tertius ex quadam necessitate. Itaque ex Deo est, quoties inspiratio cordi nostro immissa exsuscitat nos ad desiderium vitæ æternæ atque salutis, etiam interdum in somno, hortaturque nos saluberrima compunctione Deum sequi et inhærere præceptis ipsius: quemadmodum in Scripturis legimus Abraham voce dominica evocatum de terra natali et domo patris sui, et de totius cognationis suæ affectibus, Deo ad eum loquente: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui. Quo etiam modo scimus B. Antonium esse vocatum, qui a sola Deitate accepit suæ conversionis occasionem. Ingressus namque ecclesiam, et audiens ibi Christum in Evangelio asserentem, Qui non odit patrem et matrem et filios et uxorem et agros, insuper et animam suam, non potest meus esse discipulus; et, Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo, et veni, sequere me: suscepit cum summa compunctione cordis hoc Christi consilium tanquam specialiter sibi dictum, confestimque cunctis renuntians, secutus est Christum, nulla exhortatione aut doctrina hominum provocatus.
Secundus modus vocationis (quem per hominem fieri diximus) est, dum instigati exemplis meritisve Sanctorum, desiderio salutis accendimur: per quem modum nos ipsi sumus conversi, qui incitati monitis virtutibusque S. Antonii, mancipavimus nos huic professioni ac studio. Quo etiam ordine legimus filios Israel de afflictione Ægypti per Moysen liberatos.
Tertius modus vocationis, ex necessitate quadam descendens, est, dum dediti divitiis aut deliciis mundi inducuntur properare et converti ad Dominum, ingruentibus repente tentationibus seu adversis quæ mortem aut damna rerum aut proscriptionem minantur, vel ex morte carorum compungunt et trahunt quasi invitos ad Creatorem, quem in prosperis sequi spreverunt. Cujus vocationis modum in Scripturis sæpissime reperimus, sicut dum legimus filios Israel ob sua demerita suis1
Gen. xu, 1.
Luc. xiv, 26.
Matth. xix, 21. hostibus traditos, eosque rursus conversos Dominum invocasse, eo quod ab inimicis suis crudelissime tractarentur. Unde ait Scriptura : Misit eis Dominus salvatorem Aod, qui utraque manu utebatur pro dextera;2 itemque : Clamaverunt (inquit) ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel filium Cenez, fratrem Caleb juniorem.3 De talibus quoque fertur in Psalmo : Quum occideret eos, quærebant eum, et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum, et recordati sunt quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est;4 et rursus : Clamaverunt ad Dominum quum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.5
Footnotes
Chapter 52 of 499