Skip to the text

Capitulum 19

Quod nihil geratur a nobis in mundo hoc sine Deo.

CREDERE tamen indubitanter debemus, nil prorsus in hoc mundo fieri sine Deo et providentia ejus. Nam omnia fiunt voluntate aut permissione ipsius : ut bona credantur fieri voluntate atque auxilio Dei; mala vero permissione ipsius, dum protectio Dei nos deserit, et propter nequitias et duritiam cordis nostri dominari permittit nobis diabolum aut ignominiosas corporis passiones. Quod etiam evidentissime docemur verbo Pauli, dicentis : Propter quod tradidit illos Deus in passiones ignominiæ;1 et iterum : Quia non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt.2 Hinc Dominus loquitur per Prophetam : Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi;3 propter quod dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.

Footnotes

  1. Rom. 1, 26. ↩

  2. Ibid. 28. ↩

  3. Ps. lxxx, 12, 13. ↩

Chapter 66 of 499