Capitulum 8
De propriis divitiis, in quibus consistit animæ pulchritudo aut fæditas.
OMNI ergo instantia festinare debemus ut interior homo noster, seu anima, abjiciat et dispergat universas vitiorum suorum divitias, quas priori conversatione contraxit : quæ jugiter cohærentes corpori nostro ac animæ, sunt propriæ nostræ, et nisi abjectæ fuerint et abscissæ adhuc viventibus nobis in corpore, non desinent nos sequi post mortem. Quemadmodum enim caritas, fons virtutum, ceteræque virtutes in hac vita adeptæ, suum efficiunt amatorem pulchrum ac splendidum etiam post hanc vitam; sic vitia transmittunt mentem obfuscatam, infectam, et quasi tetris coloribus plenam ad perpetuam mansionem futuram. Pulchritudo namque et deformitas animæ generantur qualitate virtutum ac vitiorum. Ex quibus quasi quidam color contractus, reddet animam tam pulchram ac splendidam, ut a Propheta mereatur audire :1 Concupiscet rex decorem tuum; aut faciet eam tam fœtidam ac deformem, ut ipsa propriæ turpitudinis fœtorem confiteatur, ac dicat :2 Computruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ a facie insipientiæ meæ. Unde et Dominus ait ad eam per Jeremiam prophetam :3 Quare non est obducta cicatrix filiæ populi mei? Ideo istæ sunt nostræ divitiæ, quæ cum anima jugiter manent, quas nullus regum aut hostium potest nobis conferre neque auferre. Hæ sunt propriæ divitiæ nostræ, quas nec mors valet ab anima separare : quibus renuntiando possumus ad perfectionem pertingere, vel immorando æterna morte perire.
Footnotes
Chapter 56 of 499