Skip to the text

Capitulum 3

Propositio abbatis Paphnutii.

TUNC ait B. Paphnutius: Tres sunt ordines vocationum; tres quoque renuntiationes sunt necessariæ monacho in quocumque ordine constituto. Et primo oportet causam inquirere quare diximus tres vocationum ordines esse, ut quum agnoverimus nos divino cultui deditos secundum primum gradum vocationis, temperemus ac disponamus congruentiam ac processum conversationis nostræ juxta sublimitatem gradus illius, proficiendo in melius. Nihil enim proderit sublimiter inchoasse, nisi habeamus processum et finem principio adæquatum. Quod si etiam agnoverimus nos esse extractos de vita mundana ultimo ordine, nihilo minus curemus nos incitare ad meliorem vitam spirituali fervore tanto attentius, quanto videmur ad religionem vocati principio minus probabili. Secundo quoque omnino nos expedit scire causam trinæ abrenuntiationis: quia nequaquam poterimus perfectionem attingere, si vel ignoraverimus eam, vel eam scientes, non studuerimus eam opere consummare.

Chapter 51 of 499