Skip to the text

Capitulum 18

Quod initium bonæ voluntatis et consummatio ejus a Deo sit.

E X quibus manifeste docemur initium bonæ voluntatis nobis conferri a Deo, quum per se ipsum aut per alicujus hominis exhortationem, vel per adversitatem, trahit nos ad viam salutis. Conformiter hinc probatur et ipsam virtutum perfectionem donari ab eo, nostrum vero hoc esse, ut intensius sive remissius exsequamur exhortationem atque auxilium Dei; et per hoc justissime promeremur gloriam aut tormenta, eo quod negligimus aut studemus congrua obeditione et devotione occurrere dispositioni ac providentiæ Dei nobis exhibitæ benignissima dignatione. Quod in Deuteronomio evidenter ita describitur : Quum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Hethæum, et Gergesæum, et Amorrhæum, Chananæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, septem gentes multo majoris numeri et robustiores te, tradideritque1 tibi eas Dominus, percuties eas usque ad internecionem, non inibis cum eis fœdus, neque sociabis cum eis conjugia. Itaque Scriptura testatur hoc esse gratiæ Dei, quod introducuntur in terram promissionis, quod multæ gentes coram eis delentur, quod item traduntur in manus eorum nationes numero et fortitudine excedentes.23 Porro, an populus Israel percutiat eos usque ad internecionem, an reservet eos et parcat, et utrum ineat cum eis fœdus societque conjugia, an non, hoc Scriptura docet esse ipsius Israeliticæ plebis. Quo testimonio distincte insinuatur, quid adscribere debeamus arbitrio libero, quid dispensationi et quotidiano auxilio gratiæ Dei; quod item Dominus per gratiam suam præstet nobis occasiones salutis, prosperosque profectus atque victoriam. Nostrum vero est, causas salutis intensius aut remissius exsequi. Quod etiam videmus evidenter expressum in curatione cæcorum. Quod enim Jesus transiit ante eos, gratia fuit providentiæ dignationisque suæ. Quod autem clamabant, dicentes : Miserere nostri, fili David; opus fuit fidei et credulitatis eorum.4 Quod visum receperunt, fuit munus miserationis divinæ. Quod autem post utriuslibet muneris perceptionem perseveret tam gratia Dei quam facultas liberi arbitrii, declarat exemplum decem leprosorum simul a Domino curatorum. Ex quibus dum unus per liberi arbitrii facultatem rependit gratiarum actionem, Christus alios novem requirens, ac unum illum collaudans, ostendit se retinere jugem vicissitudinem seu respectum adjutorii sui etiam circa ingratos.5 Nam hoc ipsum donum est suæ visitationis aut miserationis, quod gratum suscipit et commendat, ingratos vero requirit ac reprehendit.

Footnotes

  1. Deut. vii, 1-3. ↩

  2. Zach. ix, 17. ↩

  3. Jacob. i, 17. ↩

  4. Matth.xx, 30. ↩

  5. Luc. xvii, 12-18. ↩

Chapter 65 of 499