Skip to the text

Capitulum 10

Quod nullus possit esse perfectus ex primo tantum gradu renuntiationis.

HAS visibiles mundi divitias relinquendo, non nostras sed alienas abjicimus facultates, quamvis nostro labore sint acquisitæ, vel nobis relictæ ex parentum hereditate.12 Nihil enim, ut dixi, est proprie nostrum, nisi quod corde possessum, et animæ nostræ intus cohærens, non potest nobis auferri ab aliquo.3 Porro de visibilibus illis divitiis loquitur Christus ad eos qui retinent illas ut proprias, nec volunt ipsas indigentibus communicare :45 Si in alienis fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis ?6 Unde non solum quotidiana experientia, sed et Christi sententia ostendit divitias istas esse alienas a nobis.78 De visibilibus vero pessimis divitiis loquitur Petrus ad Dominum : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis ?9 Quos certe Apostolos constat nil amplius dimisisse, nisi vilissima conscissaque retia. Idcirco nisi omnia illa intelligantur de renuntiatione hac vitiorum, quæ vere alta et magna est, non inveniemus Apostolos pretiosum aliquid reliquisse, nec Dominum habuisse causam propter quam largiretur illis beatitudinem tantam, ita ut ab eodem statim audirent :1011 In regeneratione, quum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.12 Si igitur hi qui perfecte relinquunt terrenas visibilesque divitias, pervenire non possunt certis ex causis ad apostolicam caritatem, nec expedito fervore ascendere ad sublimiorem tertium illum renuntiationis gradum, qui est valde paucorum :13 quid de se ipsis habent sentire, qui nec primam ac facilem illam renuntiationem perfecte arripiunt, sed sordidas suas pecunias infideliter sibi reservant, et tamen nudo monachi vocabulo gloriantur ? Itaque prima abrenuntiatio rerum est alienarum, propter quod per se sola non potest perfectionem conferre renuntianti, nisi pervenerit ad secundam, quæ vere est nostrarum abrenuntiatio rerum; quam omnium expulsione vitiorum adepti, tertiæ abrenuntiationis fastigia ascendemus, per quam animo transcendemus ac mente despiciemus non solum omnia quæ in hoc mundo geruntur, aut a diversis particulariter possidentur, verum etiam omnium elementorum substantiam tanquam vanitati subjectam citoque transituram, quamvis videatur magnifica;1415 contemplantes, juxta Apostolum, tantummodo ea quæ non videntur, ita ut demum mereamur audire a Domino quod dixit ad Abraham:16 Veni in terram quam monstravero tibi.

Per quod evidenter ostenditur, quod nisi quis impleverit cum omni mentis ardore tres abrenuntiationes præfatas, non possit ad quartum hoc pervenire, quod perfecte renuntianti tribuitur vice seu loco remunerationis ac pretii, hoc est, ut terram promissionis ingredi mereatur: non illam quæ spinas ac tribulos germinat possidenti, sed quæ post passionum omnium expulsionem, puritate cordis in hoc corpore possidetur; quam ipse Dominus promittit se ostensurum: Veni, inquiens, in terram quam monstravero tibi; quod non potest virtus aut industria laborantis.17 Per quod manifeste probatur initium nostræ salutis esse ac dependere ex vocatione et gratia Dei, dicentis: Exi de terra tua; sic et ab ipso conferri consummationem perfectionis ac puritatis, quum dicit, Et veni in terram quam monstravero tibi: id est, non quam tu valeas ex te ipso cognoscere, aut ex tua industria reperire, sed quam ego monstravero tibi, non solum eam ignoranti, sed etiam non quærenti.18 Ex quo manifeste colligitur, quod sicut currimus ad viam salutis provocati inspiratione divina, sic quoque deducti illuminatione magisterioque Spiritus Sancti pervenimus ad perfectionem et beatitudinem summam.

Footnotes

  1. Luc. vi, 24. ↩

  2. Ps. xxxiii, 11. ↩

  3. Matth. v, 3. ↩

  4. Ps. lxxiii, 21. ↩

  5. Ps. xxxiii, 7. ↩

  6. Luc. xvi, 12. ↩

  7. Luc. xvi, 19 et seq. ↩

  8. Ps. cxi, 2, 3. ↩

  9. Matth. xix, 27. ↩

  10. Apoc. iii, 16-18. ↩

  11. Prov. xiii, 8. ↩

  12. Matth. xix, 28. ↩

  13. I Tim. vi, 17-19. ↩

  14. II Cor. iv, 18. ↩

  15. Rom. viii, 20. ↩

  16. Gen. xii, 1. ↩

  17. Ibidem. ↩

  18. Ibidem. ↩

Chapter 58 of 499