Skip to the text

Capitulum 13

Quod directio vitæ nostræ sit ex Deo.

NUNQUAM sancti viri dixerunt se propria industria obtinuisse directionem viæ qua gradiebantur ad perfectionem virtutum, sed directionem hanc deprecabantur a Deo, dicentes: Dirige me in veritate tua;1 et, Dirige in conspectu tuo viam meam;2 et, Notam fac mihi viam in qua ambulem.3 Alius autem clamat se hoc deprehendisse non solum fide, sed etiam experimento, et quodammodo in ipsa rerum natura, dicendo: Cognovi, Domine, quia non est in homine via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos.4 Unde Dominus ait ad Israel: Dirigam eum ego ut abietem virentem, ex me fructus tuus inventus est.5

Footnotes

  1. Ps. xxiv, 5. ↩

  2. Ps. v, 9. ↩

  3. Ps. cxlii, 8. ↩

  4. Jer. x, 23. ↩

  5. Osee xiv, 9. ↩

Chapter 60 of 499