Capitulum 14
Quod scientia legis divinæ conferatur illuminatione ac magisterio Dei.
DESIDERANT quoque electi et Sancti adipisci scientiam legis, non industria lectionis, sed magisterio et illuminatione Dei, orantes: Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me; et, Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua; et, Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu;1 itemque, Qui docet hominem scientiam.2
Footnotes
Chapter 61 of 499