Capitulum 5
Quod et desidi vocatio prima non prosit, et strenuo postrema non obsit.
LICET harum trium vocationum duo primi modi melioribus innitantur principiis, invenimus tamen quandoque perfectos viros ac ferventissimos spiritu fuisse de tertio gradu seu modo vocationis, qui in se infimus tepidusque consistit : qui viri fuerunt similes illis qui primo modo optimoque principio cœperunt Deo servire, qui etiam reliquam suam vitam laudabili compleverunt fervore. Et iterum vidimus multos primo modo vocatos, tepidos esse effectos, atque ad finem vituperabilem devenisse. Ac proinde, sicut præfatis illis non obfuit quod suo conversi non sunt arbitrio, sed quadam compulsione, quibus et pietas Dei procuravit occasionem hujusmodi, qua ita compungerentur; sic istis primo modo conversis ac tepefactis nil profuit quod habuerunt sublimiora conversionis principia, quia non studuerunt vitam suam residuam terminare congruo fine. Nec enim quidquam obfuit abbati Moysi, qui habitavit in loco eremi hujus qui Calamus appellatur, non, inquam, obfuit ei ad perfectæ beatitudinis meritum, quod ad monasterium decucurrit impulsus metu mortis quæ ei propter homicidium imminebat : quia necessitatem conversionis ita arripuit, quod eam per virtutem convertit in prompti animi voluntatem. Quemadmodum etiam nihil profuit multis (quos nominatim memorare non debeo) quod servitutem Dei aggressi sunt meliori principio, qui deinceps per cordis ignaviam duritiamque sequentem lapsi sunt in teporem ac barathrum mortis profundum. Quod etiam videmus evidenter signatum in vocatione Apostolorum. Quid enim profuit Judæ voluntarie suscepisse gradum apostolatus altissimum, eodem ordine quo vocati sunt Petrus ceterique Apostoli, qui consummans præclara suæ vocationis principia pestifero avaritiæ fine, prorupit usque ad Christi traditionem crudelissimus parricida? Aut quid obfuit Paulo quod repente cæcatus, videtur quasi invitus ad viam salutis attractus, qui deinde toto cordis fervore Dominum sequens, atque initium necessitatis voluntaria devotione commutans ac prosequens, conclusit vitam tantis virtutibus gloriosam optimo fine? Totum ergo in fine consistit, in quo is qui optime inchoavit, reperiri potest ex negligentia sua inferior; et necessitate ad monasticam professionem attractus, effici potest per Dei timorem diligentiamque perfectus.
Chapter 53 of 499