Capitulum 16
Quod moderatio et tolerantia tentationum tribuatur a Domino.
BEATUS quoque Apostolus docet, quod efficacia tolerantiæ qua possumus sustinere tentationes, consistat in moderatione pietatis divinæ potius quam in nostra virtute, dicendo : Tentatio vos non apprehendat nisi humana; fidelis autem Deus, qui non permittet vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. Denique idem Apostolus protestatur, quod Deus aptet seu roboret animas nostras ad omne opus bonum, et operetur in nobis quæ sibi sunt placita, dicens : Deus autem pacis qui eduxit de morte pastorem magnum ovium in sanguine testamenti æterni Jesum Christum, aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem, faciens in vobis quod placeat coram se. Quod etiam Thessalonicensibus impertiri oravit, quum ait : Ipse autem Dominus Jesus Christus, et Deus pater noster qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam et spem bonam in gratia, exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.
Chapter 63 of 499