Skip to the text

Capitulum 7

Qualiter apprehendenda sit perfectio singularum abrenuntiationum istarum.

QUAPROPTER non multum prodest assumpsisse nos primam abrenuntiationem cum grandi devotione, nisi secundam eodem studio ac fervore adimpleamus. Qua adepta, poterimus ad tertiam pervenire, qua egressi de domo proprii parentis (quem meminimus patrem nobis fuisse ab exordio nativitatis nostræ secundum veterem hominem, quando eramus natura filii iræ sicut et ceteri), convertimus omnem mentis nostræ intuitum ad superna.1 De quo etiam patre dicitur ad Jerusalem quæ verum Deum contempserat :2 Pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa; atque in Evangelio :3 Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. Quem quum dimiserimus, de visibilibus ad invisibilia transmigrando, poterimus cum Apostolo dicere, Scimus autem quod si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod habitationem habemus ex Deo, domum non manufactam, æternam in cœlo;4 et quod commemoravimus paulo ante, Nostra conversatio in cœlis est, unde et Salvatorem exspectamus Dominum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis suæ;5 et illud beati David, Quia incola ego sum in terra, et peregrinus sicut omnes patres mei :6 quatenus juxta Christi doctrinam talem efficiamur, quales erant de quibus in Evangelio loquebatur ad Patrem :7 De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo; et rursus ad Apostolos : Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret; sed quia de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.8

Itaque perfectionem hujus tertiæ abrenuntiationis tunc merebimur veraciter obtinere, quando mens nostra nulla contagione corporis hebetata, sed peritissimis elimationibus expolita ac purificata ab omni affectione et qualitate terrena, per indesinentem meditationem Scripturarum sanctarum spiritualesque theorias ascenderit eousque ad invisibilia ac divina, ut supernis incorporeisque intenta, non sentiat se circumdatam fragilitate carnis situque corporis; in hujusmodi quoque rapiatur excessus, ut non solum nullas recipiat voces corporali auditu, nec intuendis prætereuntium imaginibus occupetur, sed neque adspiciat magnitudines adjacentes ac grandes materias oculis carnis objectas. Cujus rei virtutem ac fidem quis capere nequit, nisi per experientiam didicerit ea quæ dicimus: cujus videlicet interiores oculos Deus ita abstraxerit ab universis præsentibus, ut reputet ea non quasi transitura, sed quasi transacta et quasi in nihilum resoluta ut fumum inanem;9 ambulansque instar Enoch cum Deo, et per morum conversionem de humana conversatione translatus, non inveniatur in vanitate sæculi hujus. Quod scriptura Geneseos memorat corporaliter factum in Enoch, dicendo: Ambulavit Enoch cum Deo, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus. Apostolus quoque ad Hebræos ait:10 Fide Enoch translatus est, ut non videret mortem.11 De qua morte Dominus in Evangelio loquitur: Qui vivit et credit in me, non morietur in æternum.12

Quapropter si veram perfectionem desideramus attingere, festinare debemus ut sicut corpore despeximus parentes, patriam, divitias voluptatesque mundi, ita etiam corde hæc omnia relinquamus; nec aliqua concupiscentia revertamur ad ea quæ propter Deum dimisimus, quemadmodum filii Israel per Moysen de Ægypto educti, corde reversi sunt illuc, quum corpore non rediissent. Nam relicto Deo qui eos eduxerat cum tanta virtute signorum, venerati sunt idola Ægypti quæ spreverant, sicut ait Scriptura:13 Reversi sunt cordibus suis in Ægyptum, dicentes ad Aaron, Fac nobis deos qui præcedant nos.14 Ne item damnemur cum illis qui in eremo peragrantes, post esum mannæ cœlestis desideraverunt fœtidos cibos vitiorum ac fœtidæ vilitatis; et ne murmuremus cum eis, dicentibus: Bene erat nobis in Ægypto, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus cæpe et allia et cucumeres et pepones.1516 Quæ figura licet in populo illo præcesserit, tamen videmus eam quotidie in nostro ordine et professione impleri. Quicumque enim post mundi abrenuntiationem redit ad pristina facta ac studia, atque ad desideria revocatur priora, cum ingratis illis Judæis proclamat mente ac opere: Bene mihi erat in Ægypto. Et vereor ne tanta sit horum multitudo, quanta tunc fuit turba illorum sub Moyse. Quum enim sexcenta millia armatorum computentur de Ægypto egressa, tamen duo dumtaxat ex illis ingressi sunt terram promissionis.1718

Hinc festinandum est nobis, ut virtutum exempla sumamus a paucis atque rarissimis, quoniam juxta figuram illam prædictam, in Evangelio quoque dicuntur multi vocati, pauci vero electi.19 Nil igitur proderit nobis abrenuntiatio corporis et transmigratio ex hujus mundi Ægypto localis, nisi obtinuerimus abrenuntiationem secundam, quæ sublimior utiliorque consistit. Nam de abrenuntiatione corporali ait Apostolus: Si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum, et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Quod beatus Apostolus nunquam dixisset, nisi in spiritu prævidisset futurum quod aliqui omnibus rebus suis in usus pauperum traditis, pervenire non queunt ad evangelicam perfectionem caritatisque arduum culmen: quia videlicet dominante in eis superbia aut impatientia, retinent in se pristina vitia inconditosque mores, nec ab illis satagunt se purgare, idcirco pertingere nequeunt ad caritatem Dei, quæ nunquam excidit.20 Qui quum non apprehenderint gradum abrenuntiationis secundum, multo minus apprehendent tertium gradum, qui altior est.

Diligenter tamen advertite, quod Apostolus non dixit simpliciter : Si distribuero facultates meas in cibos pauperum, et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest, etc.2122 (videretur enim forte dixisse de illo qui necdum evangelicum implens consilium, reservat sibi adhuc aliquid de facultatibus suis, sicut nonnulli faciunt tepidorum); sed, Si distribuero, inquit, omnes facultates meas in cibos pauperum, id est, etiamsi perfecte abrenuntiavero divitiis istis terrenis.

Denique huic abrenuntiationi adjunxit aliud majus : Si tradidero, inquiens, corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil sum. Ac si aliis verbis dixisset : Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, secundum evangelicum consilium illud quo dicitur :23 Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo24 (utpote ita renuntians ut nil penitus mihi reservem), huic quoque erogationi adjunxero martyrium et corporis mei combustionem, ita ut corpus meum tradam pro Christo, et tamen impatiens sim, iracundus, invidus aut superbus, aut ex injuriis mihi illatis inflammer, vel quæram quæ mea sunt, seu quæ mala sunt cogitem, aut non libenter ac patienter sustineam universa quæ mihi possunt inferri; nihil mihi proderit exterioris hominis abrenuntiatio atque combustio, interiori homine adhuc pristinis vitiis involuto : eo quod primæ renuntiationis fervore contemnens simplicem mundi hujus substantiam, quæ nec bona nec mala, sed media est, non studui simili fervore abjicere noxias vitiosi cordis mei affectiones, neque curavi dominicam attingere caritatem, quæ est patiens et benigna, quæ non æmulatur nec inflatur, non irritatur, nec agit perperam, non quærit quæ sua sunt, non cogitat malum, quæ omnia suffert, omnia sustinet;25 postremo, quæ sectatorem suum nunquam cadere sinit supplantatione peccati.

Footnotes

  1. Ephes. II, 3. ↩

  2. Ezech. XVI, 3. ↩

  3. Joann. VIII, 44. ↩

  4. II Cor. V, 1. ↩

  5. Philipp. III, 20, 21. ↩

  6. Ps. CXVIII, 19; XXXVIII, 13. ↩

  7. Joann. XVII, 14. ↩

  8. Joann. XV, 19. ↩

  9. Gen. v, 22. ↩

  10. Ibid. 24. ↩

  11. Hebr. xi, 5. ↩

  12. Joann. xi, 26. ↩

  13. Act. vii, 39. ↩

  14. Exod. xxxii, 1. ↩

  15. Num. XI, 5, 18. ↩

  16. Exod. XVI, 3; ↩

  17. Num. XIV, 30. ↩

  18. Exod. XII, 37. ↩

  19. Matth. XXII, 14. ↩

  20. I Cor. xiii, 8. ↩

  21. I Cor. XIII, 3. ↩

  22. 1 Cor. xiii, 3. ↩

  23. Ibidem. ↩

  24. Matth. xix, 21. ↩

  25. 1 Cor. xiii, 4, 5, 7, 8. ↩

Chapter 55 of 499