Capitulum 9
De tripartito genere divitiarum.
TRIPLICES autem sunt divitiæ secundum Scripturam : nam quædam sunt malæ, quædam bonæ, quædam mediæ. Malæ sunt, de quibus asseritur : Divites egerunt et esurierunt ; et, Væ vobis divitibus, qui recepistis consolationem vestram : quas abjecisse est summa perfectio. Ad quarum distinctionem illi sunt pauperes, qui in Evangelio voce Christi laudantur, dicentis : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum ; et in Psalmo : Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum ; itemque, Pauper et inops laudabunt nomen tuum. Sunt quoque bonæ divitiæ, quas acquisivisse magnæ virtutis est ac mercedis. Quas vir justus possidens collaudatur, dicente David : Generatio rectorum benedicetur, gloria et divitiæ in domo ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. De quibus item scriptum est : Redemptio animæ viri propriæ divitiæ ; de quibus et in Apocalypsi dicitur ei qui eis carendo vituperabiliter pauper et nudus est : Incipiam te evomere ex ore meo, quia dicis quod dives sum et locuples, et nullius egeo, et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper, et cæcus et nudus : suadeo ergo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, ut non appareat confusio nuditatis tuæ. Insuper quædam sunt divitiæ mediæ, quæ possunt esse bonæ et malæ, quoniam homines possunt eis uti bene et male proprii arbitrii libertate : de quibus ait Apostolus, Divitibus hujus mundi præcipe non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in Deo qui præstat nobis abunde omnia ad fruendum, et benefacere, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Quas et dives ille, testante Evangelio, retinens nec indigentibus subministrans, de cujus micis satiari cupiebat pauper Lazarus, deputatus est intolerandis gehennæ incendiis et igni æterno.
Chapter 57 of 499