Skip to the text

Capitulum 21

Responsio, quod liberum arbitrium nostrum semper indigeat adjutorio Dei.

PAPHNUTIUS : Acute considerastis hoc verbum, Si audisset me; sed nequaquam attenditis quis loquatur ad audientem vel non audientem, neque quod sequitur : Pro nihilo utique inimicos ejus humiliassem, et super tribulantes eum misissem manum meam.1 Nemo ergo conetur ita assumere ad defensionem liberi arbitrii ea quæ diximus, prava interpretatione ea retorquens : quæ idcirco protulimus ut probaremus nihil fieri sine

Deo. Nemo, inquam, sic ea accipiat ut nitatur auferre ab homine gratiam Dei et quotidianam provisionem ipsius, per hoc quod dicitur: Et non audivit populus vocem meam;2 et iterum: Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset;3 sed attendat quod sicut facultas liberi arbitrii demonstratur in ipsa obedientia populi, ita quotidiana provisio Dei clamantis ac monentis circa populum, declaratur per verba prætacta. Quum enim Dominus ait: Si populus meus audisset me; ostendit se primo locutum esse ad populum: quod a Domino fieri solet non solum per legem litteris scriptam, sed etiam per hortamenta quotidiana, quemadmodum ait per Isaiam:4 Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem mihi. Utrumque ergo potest testimonio isto probari: Si populus meus audisset me, etc. Nam sicut liberum arbitrium demonstratur per obedientiam populi, sic dispensatio atque auxilium Dei declarantur principio ac fine ejusdem versiculi, quum Dominus asserit se primo locutum, et deinde affirmat se humiliaturum fuisse adversarios populi sui, si populus suus ipsum audisset. Non enim volumus liberum arbitrium removere per ea quæ diximus, sed probare quod adjutorium gratiæ Dei sit necessarium ei per dies singulos ac momenta.

Postremo abbas Paphnutius emisit de cella sua ante mediam noctem nos his sermonibus eruditos, et compunctos magis quam alacres: qui nobis sua collatione dedit hoc maxime, ut quum putaremus nos posse attingere culmen perfectionis per primam abrenuntiationem, quam toto virtutis conatu studebamus implere, jam inciperemus cognoscere quod necdum incepimus somniare monachorum fastigia seu perfectionem eorum præcipuam; nam de secunda abrenuntiatione Patrum eruditi in nostro cœnobio, nihil omnino audivimus de abrenuntiatione tertia, in qua omnis continetur perfectio, et quæ alias duas variis modis transcendit.

Footnotes

  1. Ibid. 15. ↩

  2. Ps. lxxx, 12, 14. ↩

  3. Ibid. 14. ↩

  4. Is. lxv, 2. ↩

Chapter 68 of 499