Skip to the text

Capitulum 12

Interrogatio de libero arbitrio hominis et gratia Dei.

GERMANUS: In quo ergo et qualiter attribuitur libero arbitrio atque industriæ nostræ, quod laudabiles virtuosique sumus, si Deus incipit et consummat in nobis omnia quæ ad perfectionem pertinent nostram?

Responsio de dispensatione gratiæ Dei, manente liberi arbitrii voluntate.

PAPHNUTIUS: Hoc merito quæreretis, si in disciplina ac opere essent tantummodo principium ejus ac finis, nec interveniret medietas quædam. Itaque sicut Deus diversis modis operatur occasione salutis, sic nostrum est occasionibus a Deo exhibitis et concessis famulari, obtemperare, seu cooperari instantius sive remissius. Nam sicut id quod dictum est, Exi de terra tua, fuit oblatio Dei vocantis, ita obeditio fuit Abrahæ exeuntis;1 et sicut exsecutio verbi illius, Veni in terram, fuit opus obtemperantis, ita quod subditur, Quam tibi monstravero, fuit gratia Dei jubentis, vel promittentis. Verumtamen certitudinaliter agnoscamus, quod quamvis omnem virtutem indefessis exsequamur conatibus, nequaquam tamen poterimus diligentia aut studio nostro perfectionem attingere; nec sufficit humana sedulitas pervenire ad tam sublimia beatitudinis præmia, nisi adipiscamur ea Deo nobis cooperante, atque cor nostrum ad salutaria dirigente. Ideo omni momento cum David orare debemus:2 Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea; et rursus cum eo dicamus, Statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos:3 ut invisibilis rector mentis humanæ ad virtutum studia retorquere dignetur arbitrium nostrum, quod proclivius fertur ad vitia ex ignorantia boni aut delectationibus passionum. Quod Psalmista uno versiculo apertissime canit, dicendo:4 Impulsus eversus sum ut caderem: in quo infirmitas liberi designatur arbitrii; et Dominus suscepit me: per quod adjutorium Dei ostendit ei esse adjunctum, quo nos sustentat ac roborat suarum auxilio manuum, quum nos conspicit vacillare, ne per liberum arbitrium penitus corruamus.5 Et rursus: Si dicebam, inquit, Motus est pes meus (lubrica scilicet arbitrii facultate), misericordia tua, Domine, adjuvabat me: per quod iterum suæ mobilitati adjunxit subsidium Dei, quia fatetur esse opus misericordiæ Dei, non suæ industriæ, quod pes suæ fidei non est motus.6 Itemque: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo (qui libero arbitrio sunt orti in me), consolationes tuæ lætificaverunt animam meam: quæ per tuam, o Domine, inspirationem infusæ sunt mihi, reserantesque mihi gloriam futurorum bonorum quæ præparasti laborantibus pro te, non solum abstulerunt mihi omnem cordis anxietatem, verum etiam contulerunt mihi lætitiam magnam ac multam. Et denuo: Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea:7 per quod testatur habitaturum se fuisse in inferno liberi arbitrii pravitate, nisi salvatus fuisset adjutorio protectioneque Domini. Nam gressus hominis diriguntur a Domino, non ab arbitrio libero.8 Et quum ceciderit justus suo libero arbitrio, non collidetur.9 Quare? Quia Dominus supponit manum suam. Hoc est apertissime dicere: Nullus justorum sufficit sibi ad obtinendam justitiam, nisi divina clementia supposuerit fulcimenta suæ potentiæ ei per momenta singula vacillanti, ne prostratus intereat penitus quum fuerit infirmitate liberi arbitrii lapsus.

Footnotes

  1. Gen. xii, 1. ↩

  2. Ps. xvi, 5. ↩

  3. Ps. xxxix, 3. ↩

  4. Ps. cxvii, 13. ↩

  5. Ps. xciii, 18. ↩

  6. Ibid. 19. ↩

  7. Ibid. 17. ↩

  8. Ps. xxxvi, 23. ↩

  9. Ibid. 24. ↩

Chapter 59 of 499