Skip to the text

Capitulum 1

DE SPIRITU SUPERBIÆ.

Quod octavum certamen sit contra superbiæ spiritum; et de natura superbiæ.

OCTAVUM et ultimum nobis certamen est contra superbiæ spiritum. Qui morbus licet sit ultimus in conflictu contra peccata, et extremus ponatur in ordine, origine tamen ac tempore primus est. Hæc est ferocissima bestia atque prædictis cunctis immanior, perfectos maxime tentans, diriorique morsu depascens eos qui pene in consummatione virtutum sunt positi.

Chapter 249 of 279