13. Canticum consolatorium in memoria Iesu et caelestis curiae
j Bi est modo Iesus,
A et ubi est Maria,
ubi Agnes et Caecilia,
ubi angeli
et omnes sancti Dei?
æ
In caelo beate vivunt,
laetantur atque canunt
sine fine laudes Domino.
Quid ergo nunc cogitas
et quid sic vagaris?
audi homo inconstans et inanis,
non est foris,
intus est quem tu quaeris.
Cessa iam foris quaerere
et intus regredere,
si Christum optas invenire.
Para illi hospitium
cordis tui thalamum,
iste est enim locus,
in quo deliciatur Christus.
Exclude tumultus mundi,
carnis et diaboli,
mane in silentio
et misce verba cum Domino.
O qualis devotio,
quanta quoque dulcedo
confertur tunc animae
cum visitatur tam intime.
O quam bene illi est,
cui Christus tam prope est,
sed quam iucundum erit,
‘cum quod perfectum est, venerit.
Tolle, tolle tecum,
Domine,
me de domo carceris.
Veni, veni mecum,
hodie,
sponsa, coronaberis. Amen.
Chapter 13 of 103