Caput 32
ad eam : « Obsecro, dic mihi quid per hoc notatur quod tibi canimus: cujus vultum ac decorem concupivit Dominus ? Quae est illa facies tua quam Dominus in te concupivit ¢ » Quae respondit; « Vultus meus est imago venerande Trinitatis, quam in me Dominus concupivit, quia nunquam eam magnis depravavi peccatis, Decor autem meus estillud eximium decus, quo Christus fideles suos sanguinis sui colore inestimabili pulchritudine decoravit. Et scias quoties homo communicat, toties decor ille renovatur et augetur 5 ut verbigratia, qui semel tantum communicat, decorem illum in anima sua duplicavit. Qui vero centies aut millies communicaverit, toties decorem illum in anima sua superauxit. »
Cum virgo sanctam Catharinam pro quadam sibi devota exorasset, illa respondit : « Dic (sibi) ut legat mihi: Laudate Dominum omnes gentes, et Antiphonam : Vox de caelis insonuit: Veni, dilecta mea, veni, intra thalamum Sponsi tui, quod postulas impetrasti, pro quibus oras salvi erunt; admonens me gaudii quod habui cum Christus Rex et Sponsus meus his verbis me yocavit: cum enim vox illa ad me delata fuit, tantus amor succendit cor meum, et tam ineffabili gaudio resolvebar, quod omnis horror mortis in nihilum est redactus. »
Chapter 33 of 257