Caput 31
vere omnia debita tua? » Ad quod illa : « Etiam, Domine, plene confido quod possis. » Et Dominus : « Nonne etiam tam inappreciabile sum ego pretium, quod idoneum sit supplere et persolvere universa tua neglecta?» Atilla: a Ita, Domine; scio enim quia tibi nihilest impossibile. » « Ergo, ait Dominus, plene in omnibus Deo Patri pro te respondebo. Tu quoque singulas Sanctorum deprecare turmas, quatenus et ipsi pro te sua offerant merita; Patriarchae scilicet et Prophet, desiderium quod ad meam habuerunt Incarnationem; Apostoli, fidelitatem qua mecum in omnibus tribulationibus meis permanserunt, et per mundum praedicando discurrentes, populum mihi fidelem collegerunt; Martyres, patientiam qua sanguinem suum propter amorem meum effuderunt; Confessores, sanctitatem eximiam qua aliis verbo etexemplo viam vitae demonstrarunt; Virgines sacra, castitatem et incorruptionem qua proxima mihi esse meruerunt. »
Inter Matutinos vero, vidit Regem gloriae in throno crystalline puritatis sedentem, qui rubeis corneliis decenter erat perornatus. Ad cujus dexteram Regina coeli in solio simili sapphiro albis margaritis exornato residebat. Unde per crystallinum Dei thronum intellexit significari inestimabi- Jem divinitatis puritatem; per cornelios vero passionem suae humanitatis roseam; per sapphirum etiam, coelicum Cor Matris Dei; et per margaritas, virginalis ejus puritas significabantur.
Cum ergo cantaretur versus secundus: Ora pro populo ', exurgens Mater gloriosa de solio suo, flexis genibus, visa est Filio Regi pro Congregatione devote supplicare. Similiter quilibet Sanctorum chorus facere videbatur, dum fieret mentio eorum. Deinde intra octavam lectionem, iterato exurgens coram Filio stabat, cum innumerabili turba sanctarum Virginum; et ecce de Corde illo dulcifiuo, in quo latet copia omnis beatitudinis, progredi videbatur funiculus triplex aurei coloris, qui pertransiens amorosissimum Cor Virginis Matris, protendebatur ad singula Virginum corda, sicque sigillatim omnium corda pertransiens, donec de corde postremae Virginis reflexus penetraret Cor Dominicum, faciens ductu mirabili quasi choream. Seorsum vero Virginibus circumducta videbatur reliqua multitudo utriusque sexus, qui hoc speciali dono virginitatis non erant sublimati. Seorsum etiam his chori sanctorum Angelorum circumducebantur, et de singulis Sanctorum cordibus, tam Virginum quam reliquae multitudinis exivit sonus dulcissimus in modum organorum : per quod dabatur intelligi, quod nihil adeo parvum perfecerunt in terris, in laude et gratia~ rum actione, in oratione, factis, dictis, vel etiam cogitationibus quod non suavi soni clangore de cordibus eorum aeternaliter in laudem resonet divinam, et ipsorum gaudii ac gloriae incrementum. Unde reduxit ad memoriam de talibus fore scriptum!: Ibi sonant jugiter organa Sanctorum, et illud : Laudate eum in cymbalis et choro (Psal. ct. 4.) etc. Per triplicem vero funiculum qui de Corde Dei procedebat, intellexit significari amorem semper venerande Trinitatis, sci}icet Patris et Filii et Spiritus Sancti, qui per interventum dignissim Matris Marie, incorruptarum Virginum amatoria corda speciali suavitate pertranseundo sibi counit, teste Scriptura quae dicit: Incorruptio proximum facit Deo (Sap. vi. 20.)
Inter Missam vero summam, dum legeretur Evangelium, illa solito sibi more perquirens, ait : « Quid me, amator dulcissime, modo vis facere? » Cui Dominus : « Ad quid, inquit, pridie preemonui te? » Tuncilla recordans se hesterno die premonitam a Deo, ut Sanctorum coelum oraret pro se offerre, et ad hoc obtinendum studens, intellexit Dominum sibi dicentem : « Ecce ego preecedens omnes Sanctos accedam pro te oblaturus Deo Patri : et primo, tempus ‘illud sanctissimum, quo in utero virginez Matris meae novem mensibus tamquam sponsus in thalamo requievi, offeram pro tempore illo, quo tu in utero matris manens, nec originalis peccati macula carens, necdum gratiae mew capax eras. Deinde offeram sanctissimam nativitatem meam pro ta nativitate, in qua nondum fonte baptismatis renata, mihi exstitisti aliena. Hinc innocentissimam infantiam et pueritiam meam pro ignorantia infantiae et pueritie tuae; ferventissimum quoque studium devotissime adolescentiae meae et juventutis offeram pro negligentia tuae juventutis. Totam dehinc seriem sanctissime et perfectissime conversationis mez cum fructu amorose passionis meae offeram, pro universis commissis ac defectibus tuis, ut per meipsum atque in meipso omnia tua sint suppleta. »
Sicque his dictis, progrediens Dominus virtutum, subsequente se omni coelorum militia, accessit oblaturus ad altare quoddam decentissimum, quod miraculosa nimis ac delectabili varietate artificiosissime sculpture apparebat exornatum. In quo intellexit reconditum inappreciabilem illum ac inestimabilem thesaurum totius videlicet summe et incomprehensibilis divinitatis. Per sculpturam quoque altaris intellexit notari inexplicabilem diversitatem beneficiorum Dei, quae excedit omnem humanum intellectum. Tribus etiam gradibus ad praedictum altare ascendebatur : quorum primus erat aureus; per quod declarabatur quod nullus potest ad Deum venire, nisi ascendat per charitatem. Secundus vero gradus aerei videbatur coloris; per quod innuebatur meditatio de divinis et coelestibus; quia volentem appropinquare Deo necesse est ut ab omnibus terrenis exoccupatus, Tertius quoque gradus apparebat viridis; per quod notabatur virens intentio laudis divinae : ut scilicet omnis nostra operatio tali fiat intentione, ut magis Dei laudem et gloriam desideremus quam nostrum profectum et salutem.
Hinc circa fempus communionis, vidit in medio supra script chore mensam rotundam, decenter valde compositam; de qua Deus, sub specie sacramentalis hosti, deificum corpus suum et sanguinem Congregationi preebuit consedenti sibi ad mensam eamdem. Deinde, tamquam rex munificus, per ministeria Principum coelestium, singulis de Congregatione euxenia regia transmisit. Quae euxenia, illa quae vidit, hoc fore affirmabat, de quo Dominus animam quamdam sibi devotam ante idem festum certificaverat 4, quia ob exhibitionem specialis amicitiae, cuilibet de Congregatione daturus esset mille animas, quas pro ipsarum orationibus a nexibus culparum expeditas transferret ad regnum caslorum. decoris, ita quod de jus gloria nullis verbis exprimere posset. i Vidit etiam qualiter Deus esset aureola beate Virginis et i omnium Virginum, in similitudine serti, quod erat plenum i rotundis nodulis, tribus et tribus sibi junctis; quorum unus i rubei, alius candidi, tertius aurei erat coloris. In rubeo no- : dulo designari intellexit Christi passionem, et omnium Virginum passiones, etiam quaelibet adversa; quia qui virginitatem illibatam conservare voluerit, absque labore et tribulatione i nequaquam sufficit. In aureo figurabatur amor Christi et qyiptec Virginum; quia vere Virgines ipsum naturaliter diligunt 9rdo in i cui integritatem suam deyoverunt. In candida margarita einem Christi innocentia et virginitas immaculata exprimebatur. tur.; Quod tres et tres insimul erant positi, significabat quod Vir- gines ex praedictis tribus specialem prae aliis Sanctis familiaritatem, delectationem et gustum presuavem in Domino i habent, Licet enim omnis Sanctorum decor et gloria ex san- 4 guine Christi etinnocentia, caterisque ejusvirtutibusconstet christ; perfectus, ac inter quamlibet animam et Dominum dulcis- Cen i sima familiaritas et delectatio sit; speciali tamen preroga- sureolie tiva Virgines,velut in sponso proprio, deliciosiorifamiliaritate splendet. ef delectatione et gustu persuavi Deo perfruuntur. In rotunditate nodulorum intellexit designari inestimabile et inex- I plicabile quoddam bonumin eo latitare, quod etiam nec Sancti; in coelo ad plenum valent agnoscere, nec discutere; ut vere dici possit: bonum illud nemo scit, nisi qui accipit.
Insancta vero nocte cum iterum excellentissimam Trinitatem, laudibus quibus poterat extolleret, vidit in excessu vivo et mentisfontem vivum, splendidiorem sole; quiinsemetipso et catnnis. ex semetipso existens, suavissimum et optimum ex se aerem faciebat. Consistorium ejus firmissimi et pretiosissimi operis erat, habens hauritorium suum in seipso, absque humano opere seipsum hauriens, et omnibus liberalitercommunicans. Per solidissimum fontis consistorium Patris omnipoténtiam : intellexit designari; per hauritorium, Filii Dei increatam sapientiam,quee se prosuo beneplacito omnibus libentereffundit, et cuique prout vult, distribuit et communicat; per dulcedinem aquee, Sancti Spiritus ineffabilemsuavitatemet bonitatem.Per aerem saluberrimum significabaturquod Deusest vita omnium; quia sicut absque aere homo non potest vivere, ita sine Deo nulla vivit creatura, In circuitu fontis, in ipso consistorio ejus, erant septem column, habentes capitella ex sapphiro; per quas septem rivuli omnes Sanctos influebant, ita ut unus in’ Angelos, alter in Prophetas, tertius in Apostolos, quartus in Martyres, quintus in Confessores, sextus in Virgines, septimus in omnes czteros Sanctos derivaret. Qui in omnibus bonis satiati suavissimum odorem in invicem spirabant, quem quilibet ab alio pia aviditate in se trahebat: per quod innuebatur quod Sancti gaudium suum et omnia quae in Deo possident bona, in invicem profusa benignitate communicant.
Chapter 32 of 257