Skip to the text

Caput 33

cogitabat quot et qualia dona inenarrabilia de ipso fonte omnium bonorum emanassent, et sine fineemanant, Et ait Dominus ad eam: « Veni et vide minimum quiest in coelo,et tunc poteris cognoscere fontem pietatis. » Illa vero cogitare coepit ubi illum posset invenire, aut quomodo eum valeret agnoscere, Etecce occurrit ei virquidam viridi amictus vestimento, crispos habens crines et glaucos, mediocris stature, pulcher facie nimis et decorus valde, Cui illa: « Quises tu? » Respondit : « Ego eram in terris raptor et maleficus, et nunquam bonum opus feci. » Et illa: « Et huc quomodo in gaudium intrasti ?» Etille: « Omnia mala quae feci, non ex “nequitia, sed quasi ex consuetudine et melius nesciens perpetravi, quia ad hoc a parentibus nutritus eram; ideoque in fine per poenitentiam Dei misericordiam sum consecutus, et centum annis fui in locis peenarum, et multa pertuli tormenta, et nunc sola et grataita Dei pietate huc in requiem sum deductus. » Tunc ille omnia bona quae Deus tam misericorditer in ipso peregit, isti quee hee vidit, tradidit, et hoc illi erat lxtitia magna quod hoc facere potuit. Sicque fontem pietatis cognovit in minimo; quia si Deus talia operatus est in eo qui nil boni peregit, quid in virtuosis Sanctis suis perficiet 2

Chapter 34 of 257