Caput 34
Dominus : « Hac est illa crux de qua in Evangelio dixi : Qui vult venire post me (Matt. xvi. 24.) etc. Cujus superior pars est spes et confidentia, qua omnes qui seipsoset sua deserunt propter me, ad me tendunt. Dextra pars est amor proximi; sinistra vero, patientia in adversis. Inferior pars est cautela ab omnibus quae animam a. Deo elongant. Quia igitur iste dilectus mihi discipulus, me perfecte sequendo et imitando, hanc crucem tulit, modo insigni gloria ipsius supereminet dignitati. »
QUALITER DEUS IN SANCTIS LAUDATUR.
1sa autem tanta Apostoli gloria, desiderabat Deum, qui V suos glorificat dilectores, in suis Sanctis collaudare, Quam Dominus dignanter, utpote suam devotam discipulam, instruxit dicens : « Lauda meam bonitatem in Sanctis, quos tanta beatitudine donavi, ut non solum in seipsis omnibus abundent bonis, verum etiam cujuslibet gaudium ex alio in tantum augmentatur, ut quilibet de bonis alterius plus gaudeat quam unquam mater aliqua in exaltatione unici sui, aut pater intriumpho et gloria sui potuit exultare filii. Sicque singulorum merita quilibet tamquam propria in jucundissima possidet charitate. » Secundo, pro amicabili vocatione mea, qua eos vocavi ad regnum decoris. Quis enim unquam ad meam divinam majestatem accessum habere prasumeret, nisi ipsum vocarem et traherem ? Tertio, pro fidelissima regni mei cum ipsis divisione; quie omnes reges et reginas mecum constitui, et tam feliciter et gloriose regnare feci, ut non dimidium regni mei, sed totum accepisse videantur. »
« Possunt etiam Sancti admoneri gaudii quo gaudent ex 0 quod modo perfecte cognoscunt, et in jucundissima delectatione vident qualiter eos ab wterno dilexi, et ad talem felicitatem gratis elegi. Nullus enim amici sui cor respicere valet, qualiter circa ipsum afficiatur, sicut electi mei, qui Cordis mei intima rimantes, ineffabili gaudio sentiunt erga se affectum meum et amorem. Secundo, suavissimi gustus quem habent, quia quod me laudant et benedicunt, et quod meam erga se vident charitatem, eis dulcissime sapit. Tertio, quod habent suze voluntatis copiam, quia omnia quae volunt, liberalissime possunt. »
Possunt etiam Sancti admoneri: primo, gloriosissime, splendidissime et deliciosissime preparationis, quam eis Deus ab «aeterno praeparavit; videlicet ut sint ubi ipse est, coheredes Unigeniti sui, imo in seipso in intimo paterni cordis sui eis donavit mansionem. Secundo, dulcissime influitionis qua illos Deus tota divina deliciositate sua influit, et ipsi tota gratitudine sua dulcissima fruitione refluunt in ipsum. Tertio, dignissimi honoris quem eis exhibuit, quia eos fecit suos commensales, cibans et satians eos sine fastidio splendore predulcis faciei su, et inebrians torrente voluptatisdivinee, replendo in bonis omnia eorum desideria, Quarto, fidelissime remunerationis qua nihil tam parvum pro ejus amore fecerunt, dimiserunt aut pertulerunt, quod oblivioni dederit; sed omnia diligentissime conservans, ipsos super omne meritum dignissimo remuneravit honore., Quinto, mterne beatitudinis, qua certi sunt quod eorum gloria et felicitas nunquam deficiet, sed cum meritorum et gaudiorum cumulo semper accipiet incrementum.
Chapter 35 of 257