Skip to the text

Caput 35: De festo dedicationis ecclesi£

y festo Dedicationis Ecclesiae, cum ad Missam cantaretur Versus, Deus cui adstant Angelorum chori vidit in spiritu coelestem Hierusalem, et thronum Dei in ea; qui erat tantae magnitudinis, ut a summo coelo usque ad infernum extenderetur: inferius habens clayam magnum qui omnes qui erant in inferno deprimebat; per quem justitiam Dei intellexit designari, quae impios tam justissime a Deo separavit. Eratque civitas illa constructa ex lapidibus pretiosis et vivis, scilicet Sanctis; ita ut quilibet Sanctus in muro, sicut imago in lucidissimo speculo cum omnibus meritis suis distincte appareret. Omnes vero Angeli ante thronum secundum ordines et dignitates suas stabant ordinati. Anima vero eum Dilechim adire cuperet, Angeli eam mira blandiare’ suscipientes intra se, usque ad Archangelos deduxerunt: dein Archangeli usque ad Virtutes; sicque omnes Angelorum ordines pertransiens, usque ad thronum Dilecti sui pervenit, ceciditque ad pedes ejus dicens: « Saluto pedes tuos sanctissimos, quibus amore inzstimabili et desiderio exultans ut gigas, cucurristi viam nostrae redemptionis et salutis. » Deinde gratias egit pro singulis bonis quae ad pedes ejus fuerat con secuta.

Post heec autem dixit ad Dominum : « Quid modo petam, quia toties hodie ad petendum invitamur, quod etiam impetrasse nos letemur? » Cui Dominus: « Ora primum tibi donari remissionem omnium peccatorum; hoc enim homini saluberrimum est, indeque veram laetitiam obtinebit. Quicumque enim poenitens confitetur sua peccata, aut integram voluntatem confitendi habens, ad pedes meos postulat sibi indulgeri peccatasua; hicsi tantam in corde suo sentithumilitatem, quod se omni homini substernere sit paratus, testimonium illierit, quod vere peccatorumremissionemimperravit.»

Dehine anima surgens, vidit Dominum expansis manibus in throno sedentem et dicentem:: « Sicut in cruce expansis manibus usque ad mortem perseveravi, sic adhuc expansis manibus assisto Patri meo pro homine, in signum quod vere paratus sumomnemad me venientem suscipere in amplexum. Si quis ergo consequi hoc desiderat, si paratus est pro amore meo adversa omnia tolerare, signumeierit quod in amplexum

A ai SS A aE eum pervenit. Quisquis etiam ad osculum meum inhiat, si in veritate probaverit quod voluntatem meam in omnibus diligit, et ei summe placuerit, indicium sibi erit quod ad osculum meum pervenit. Quisquis autem precessuas ad aures meas devenire et éas exaudiri voluerit, ad omnem obedientiam sit paratus; quia impossibile est viri obedientis preces non admitti. »

Item cum Responsorium Benedic cantaretur, omnes Virtutes, quae illic nominabantur, vidit in specie virginum Deo adstare, inter quas una ceteris excellentior, aureum scyphum portabat, cui singulee virgines aromata imponebant: quae flexis coram Deo genibus illi propinabat. Hoc dum illa miraretur, scire cupiens quid hoc sibi vellet, dixit ad eam Dominus: « Hac est obedientia, quae ideo sola mihi propinat, quia in se continet bona ceterarum virtutum; et verus

% 2. obediens has virtutes in se oportet habere. Verus etenim obediehs oportet ut sanam habeat animam, hoc est tit nullo criminali peccato infirmetur. Humilitatem etiam habere debet, qua se pralatis in omnibus subjiciet. Sanctitas et castitas in €0 est; quia cordis et corporis munditiam retinere oportet. Virtutes et victoria illi necessarie sunt, ut scilicet fortis sit ad bene operandum, et victoriosus ad vitiis resistendum. Ceteras quoque virtutes obedientem habere convenit; scilicet, fidem sine qua nemo Deo placebit; et spem, qua semper ad Deum tendat;et charitatem tam ad Deum quamad proximum; benignitatem, qua se omnibus mitem et sociabilem exhibeat; temperantiam, qua omnia superflua amputet; patientiam, qua cuncta adversa devincat et omnia sibi utilia faciat et fructuosa; et spiritualem disciplinam, qua regulam suam districte observet. » ene

Dum inter hac pro quadam persona orasset, quae ex officio suo gravabatur, vidit eam inter has virgines Deo ‘assistentem, et Dominum dicentem: « Et quare mihiinvita decantat, quia ego in wternum dulciter sibi recantare volo? enim unius diei ex obedientia me plus delectat, quam’ omnis cantus ex propria deliberatione. »

Z

peed AING See ANOS!

DE BEATA VIRGINE.

a

Chapter 36 of 257