Caput 36: De beata virgine et de septem pedissequis ejus
ux in Missa Salve sancta Parens beatam Virginem salucE taret, petens ut indulgentiam peccatorum sibi a Domino obtineret, visum est sibi quasi beata Virgo staret coram Domino, et ipsaceciditad pedes ejus, tangens fimbriam vestimentorum ejus in terram defluentium; et tersit ex eis faciem ejus, surgensque vidit plures virgines ipsam circumstantes, et cupienti scire queenam essent, beata Virgo dixit : « Omnes iste virgines mihi in terris erant ministrantes. Prima est Sanctitas, quae mihi.ministravit in utero meae matris per repletionem Spiritus Sancti. Secunda est Prudentia, qua servivit mihi in pueritia, quod nunquam aliquid gessi puerile contra Dei voluntatem. Tertia est Castitas, quae ministravit mihi in angelica salutatione, cujus amore victa tot Angelo dediresponsa. Quarta est Humilitas, quae me Dei matremeffecit, cujus me ancillam recognovi. Quinta est Charitas, quae Filium Dei de sinu Patris in uterum meum reclinavit, et sicut corda pregnantium matrum solent deficere gravamine doloris, ita cor meum saepe defecit ex magnitudine amoris; et sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita ego desiderabam videre Filium quem gestabam. Sexta est Studiositas, quae mihi ad omnia ministrabat opera, quae Filio meo nato erant necessaria; ita quod omnem in ipso Patris complevi voluntatem. Septima est Patientia, quae mihi a prima hora nativitatis Filii mei usque in diem passionis ejus ministravit. Timor Domini fuit camerarius meus, qui nunquam permisit labefieri pedes meos. »
Tunc illa dixit : « O Domina, obtine mihi has virtutes Quae respondit : « Accede ad Filium meum et ipsum postula. » Dominus autem sedebat in reclinatorio aureo, fulcito duabus columnis quasi sapphiro et auro ornatis; anima vero ceciditad pedes ejus, orans pro his virtutibus sibi et omnibus tentatis. Cui annuit Dominus quasi assignans eidem virgines adstantes. Et respiciens vidit quod unaquaeque habebat in manu quasi lanceolam acutam : acuitas significabat constantiam per quam vitiis est resistendum lanceole autem erant circumposite cymbalis aureis, quae cum moverentur, dulcissimum reddebant in Dei auribus sonum. Cymbale significabant cogitationes illas quibus homo resistit, faciens de vitiis victoriam qua dulcissimum Deo reddit sonum. Et vidit quasi circumstantes. multitudines Angelorum et Sanctorum, dixitque Dominus : « Omnes isti, millia millium ibi adstantium, defensores erunt omnium pro me certantium, contra omnes insidius inimici. »
i A
Chapter 37 of 257