Skip to the text

Caput 37: Quaciter homo veram sanctitatem obtineat

anpato quodam. dum Salve sancta Parens cantaretur, S salutans beatam Virginem orabat ipsam veram sibi obtinere sanctitatem. Cui gloriosa Virgo respondit: « St veram cupis sanctitatem, tene te ad Filium meum, qu est ipsa sanctitas omnia sanctificans. » Ipsa autem cogitante quomodo hoc faceret, benignissima Virgo respondit : a Tenere ad ejus sanctissimam infantiam, desiderans ut omnia pueritie tuae commissa et neglecta, per ejus innocentissimam pueritiam suppleantur. Tene etiam te ad ejus fer ventissimam adolescentiam, qua floruit in flagrantissimo amore, ita quod in eo solo ignis divini amoris sufficientem habuit materiam; ut omnis tepor et accidia tuae juventutis per eam reparetur. Tene te etiam ad divinas ejus virtutes, quatenus in eis tuae virtutes nobilitentur et extollantur. Secundo, tene te ad Filium meum, omnes cogitationes, verba et facta tua in ipsum-dirigendo, ut omnia imperfecta cogitationum, verborum et operum tuorum per eum deleantur, qui nunquamin his deliquit. Tertio, tene te ad ipsum, sicut sponsa ad sponsum suum, qua ex bonis ejus cibatur et vestitur, et quae amore sponsi amicos ejus et’ familiam diligit et honorat. Sic etiam anima tua verbo Dei velut cibo optimo alatur, et ex deliciisejus, hoc est, exemplo virtutum ejus quas imitari debet, quasi vestibus atque ornamentis, decentissime componatur. Ad familiam etiam suam, id est, ad Sanctos tene te, ipsos diligendo, et pro eis Deum laudando, et ipsos ad Dilectum, ut eum tecum simul collaudent, saepius dirigendo; et sic vere sancta eris, secundum quod scriptum est : Cum sancto sanctus eris (Psal. xvi. 26.) sicut regina ex sui regis consortio regina erit. » :

Cum autem in Sequentia Ave Maria cantaretur, Salvatoris Christi templum exstitisti, admonuit beatam Virginem quod ipsa fuit gloriosissimum, luminosissimum et deliciosissimum Dei templum. Tunc beata Virgo, apprehendensmanum ejus, deduxit eam ad domum pulcherrimam, quadratis lapidibus altissime constructam, nullam habentem fenestram, et tamen intus lucidissimam, habentem januam parvam ex jaspide rubeo et denso factam, et auream in ea catenulam. Hac domus gloriosam Virginem Mariam figurabat; quadrati vero, lapides notabant quod in quatuor elementis ex quibus homo. constat optime temperata fuit; in altitudine et in luminositate intellexit quod fuit altissima contemplatione, luminosissima cognitione. Per ostium, ejus misericordia exprimebatur, quae omnibus ad se venientibus patet; per rubeum jaspidem, ejus mira patientia; per catenam quoque auream, dilectio. Dixitque ad eam : « Si talis domus Dei effici desideras, in his virtutibus te exercere studeas. »

Gloriosa autem Virgo habebat in dextra sua quatuor annulos gemmis optime insignitos, posuitque dextram suam supra pectus animae dicens : « En gemmis his omnia tentationum genera superabis : omnis tentatio autem a quatuor vitiis oritur; scilicet superbia, ira, luxuria, et accidia. Si ergo inflaris superbia, oppone tibi humilitatem meam devotissimam; si vero ira molestaris, recole mansuetudinis mex, quia supra omnes mitis eram; quod si luxuria infestaris,

Chapter 38 of 257