Caput 6: Qualiter christus debeat laudari in singulis membris suis
ocre quadam, cum se ad sanctam Communionem ora~ N tionibus et meditationibus praeparet, vidit sé quasi staret in conspectu Domini, quem dum precordiali affectu laudare desideraret, dixit ad eam : « Aspice me: in lineamentis corporis mei lauda me. Lauda caput meum, hoc est, divinitatem meam, sicut scriptum est : Caput Christi Deus. (I. Cor. x1. 3.) Lauda frontem meam, hoc est imperturbabi- Jem pacem et tranquillitatem meam; quia in fronte apparet cum homo mente turbatur. Lauda oculos meos, id est, mex divinitatis claritatem, Lauda aures meas, hoc est, misericordiam meam, quam toties precibus et miseriis hominum_inclino, quas etiam nec minimus gemitus, qui non audiatur, valet praeterire. Per nasi mei rectitudinem lauda justitiae mex rigorem, cui quidquid juste inciderit nunquam auferetur, Per nares meas, lauda delectabilitatis meze amonitatem, quia nihil adeo redolet amanti animae sicut suavitas amoris mei. Per os, intellige sapientiam meam, quae omnia bene et suaviter ordinavit. Per mentum, humilitatem meam, qua de coelo in uterum Virginis me reclinavi. Per collum, liberalitatem patienti« meae, qua tuli onus peccatorum, non solum eorum qui tunc rant, sed omnium usque in finem saeculi futurorum, Et per humerosimeos, attolle quod crucem meam ipse bajulavi. Per dorsum, lauda me pro acri dolore quem sustinui flagellatus. Per Cor meum, extolle amorem et fidelitatem meam quam hominibus in summo demonstravi. Per manus et brachia mea, accipe opera et labores humanitatis mez, quae pro salute hominum aut pertuli aut peregi. Per latera mea,lauda me pro ineffabili dolore quem habui in lateribus, qui unus fuit de precipvis doloribus meis, cum propter tedistentus sum in cruce. Per genua mea, accipe orationis mew devotionem; et per pedes meos, desideria mea in quibus omnibus diebus vitae mew pro salute hominum laboravi, et in siti cucurri. » : CONFESSIO PECCATORUM SOLI DEO FACIENDA POST CONFESSIONEM oratione et cantu os suum claudendo. Jugum etiam quod in baptismo suscepit, toties impatientia abjecit, cum quidquid ei adversum evenerit, ferre noluit, aut invitus portavit. Insuper Religionis jugum, quod Deo coram Sanctis professus est, frangendo obedientiam, et non curando quasi dereliquit. Cum vero recolit quam inhumaniter Jesus Christus flagellatus est, culpam suam in hoc agnoscat quod corpus suum non castigavit, sed ei swpius in pigritia consensit, et delicatius enutrivit. Corde quoque deliquit quod Deum totis pracordiis non amavit, nec legem Domini meditando, magis inutilibus cogitationibus se occu;avit. Manibus etiam peccavit, mala faciendo et a bonis operibus vacando, specialiter a communibus misericordize et charitatis. Spirituales quoque pedes, hoc est affectus suos, multipliciter infecit, cum eos a Deo avertit,nec ipsum et coelestia toto corde concupivit. ifinki/ a eee sei eo aes eS
Chapter 95 of 257