Caput II. Quibus modis soleat omnis contemplatio contingere, mentis videlicet dilatatione, mentis sublevatione, mentis alienatione.
Tribus autem modis, ut mihi videtur, contemplationis qualitas variatur. Modo enim agitur mentis dilatatione, modo mentis sublevatione, aliquando autem mentis alienatione. Mentis dilatatio est quando animi acies latius expanditur et vehementius acuitur, modum tamen humanae industriae nullatenus supergreditur. Mentis sublevatio est quando intelligentiae vivacitas divinitus irradiata humanae industriae metas transcendit, nec tamen in mentis alienationem transit, ita ut et supra se sit quod videat, et tamen ab assuetis penitus non recedat. Mentis alienatio est quando praesentium memoria menti excidit, et in peregrinum quemdam et humanae industriae invium animi statum divinae operationis transfiguratione transit. Hos tres contemplationis modos experiuntur, qui usque ad summam ejusmodi gratiae arcem sublevari merentur. Primus surgit ex industria humana, tertius ex sola gratia divina, medius autem ex utriusque permistione, humanae videlicet industriae et gratiae divinae. In primo gradu quasi arcam nostro labore fabricamus, quando contemplandi artem nostro studio et industria comparamus. In secundo gradu arca supportantium humeris sublevatur, et quasi praecedentis, nubis vestigia sequitur, cum, industria satagente et revelationis gratia cooperante et quasi praeeunte, contemplationis radius dilatatur. In tertio gradu arca in Sancta sanctorum infertur, et quasi intra velum collocatur, quando contemplantis acumen ad intimum mentis sinum colligitur, et ab exteriorum memoria oblivionis et alienationis velo secluditur. Primus itaque gradus pertinet ad arcae fabricationem; secundus ad arcae evectionem; tertius ad ejusdem introductionem velique obductionem. De primo illud recte intelligitur quod ad Abraham a Domino dicitur: Leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad Aquilonem et ad Meridiem, ad Orientem et Occidentem. Omnem terram quam conspicis tibi dabo (Gen. XIII). De secundo illud recte intelligitur quod de Moyse scribitur: Ascendit Moyses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Jericho. Ostenditque Dominus omnem terram Galaad usque ad Dan (Deut. XXXIV). Ad tertium autem respicit quod Dominus transfigurationis suae testes in montem excelsum ductos nube lucida obumbravit et, sicut superius jam dictum est, quod Moyses per medium nebulae ad Dominum accessit (Matth. XVII), et in primo quidem Abraham nec jubetur montem ascendere, nec ei legitur ibi Dominus aliquid ostendisse, sed a loco in quo erat jubetur oculos suos levare, et terram quam accepturus erat circumspicere. Nulla mentio ascensionis, vel ostensionis ibi legitur in quibus vel sublevatae mentis exaltatio, vel divinae revelationis demonstratio designetur. A loco in quo sumus, vel esse consuevimus oculos nostros levamus, quando in contemplationis nostrae spectaculis communem et consuetum animi statum non deserimus. Comprehensibilitatis nostrae modus locus est in quo interim per intelligentiam sumus. Haereditatis accipiendae amplitudinem consideramus, quando ad quantam perfectionis latitudinem devotionis nostrae profectibus tandem aliquando pertingere possimus contemplationis nostrae oculis longe ante praevidemus. Nihil in his Scripturae verbis innuitur quod humanam industriam excedere videatur, unde et recte ad primum illum contemplandi gradum accommodatur. Sed quod Moyses jubetur montem ascendere, quod Dominus dicitur illi terram promissionis ostendisse, attende quam expresse videatur secundum contemplandi gradum designare. Quid est illa Moysi montana ascensio, nisi humanae mentis supra humanae possibilitatis planum quaedam in superna elevatio? Quid autem est Dominica illa ostensio, nisi intimae aspirationis infusa illuminatio? Terram autem promissionis ad divinam demonstrationem prospicere, est futurae retributionis plenitudinem ex divinae illustrationis revelatione cognoscere, et ejusmodi contemplationi insistere. Humanae videtur industriae quod Moyses in montana ascendit, gratiae divinae quod Dominus ei terram promissionis ostendit unde et hoc Scripturae testimonium ad secundum quem diximus gradum respicere se innuit. Quod autem Moyses in montem ascendens ad Dominum per medium nebulae legitur accessisse, quomodo ad tertium contemplandi modum, vel gradum respiciat ex superius dictis satis possumus colligere. Quid enim est ad divinae vocationis accessum nebulam intrare nisi mente excedere, et per oblivionis nebulam quasi adjacentium memoria mente caligare? Ad idem respicit quod discipulos Christi nubes lucida obumbravit. Una itaque et eadem nubes et lucendo obumbravit, et obumbrando illuminavit, quia et illuminavit ad divina et obnubilavit ad humana. His itaque tribus modis omnis contemplatio solet contingere, mentis dilatatione, mentis sublevatione, mentis alienatione: Leva in circuitu oculos tuos, et vide (Gen. XIII). Ecce de illo contemplationis genere qui fit mentis dilatatione: Qui sunt isti qui ut nubes volant? (Isai. LX.) Ecce de mentis sublevatione: Ego dixi in excessu meo, omnis homo mendax (Psal. CXV). Ecce de mentis alienatione.
Chapter 88 of 106