Caput XIV. Quod tertius excedendi modus fieri soleat ex magnitudine jucunditatis.
Restat adhuc tertio loco ostendere quomodo ex jucunditatis, exsultationisque magnitudine humana mens soleat in extasim cadere, et semetipsam excedere. Hic sane excessionis modus mihi videtur satis convenienter expressus in illis quidem verbis quae de Canticis canticorum tertio loco posuimus: Quae est ista, ait Scriptura, quae ascendit de desetor deliciis affluens, innixa super dilectum suum? (Cant. VIII.) Si per desertum recte intelligitur cor humanum, quid erit iste de deserto ascensus nisi mentis humanae excessus? Quasi de deserto humanus animus ascendit, quando supra semetipsum mentis alienatione transit, quando semetipsum in imo deserens et ad coelum usque pertransiens solis divinis se totum per contemplationem et devotionem immergit. Sed hujusmodi ascensionis causa consequenter adnectitur in eo quod haec quae ascendit deliciis affluere describitur. Quid est deliciis affluere nisi spiritualium gaudiorum plenitudine abundare? Quid, inquam, est haec deliciarum affluentia, nisi verae suavitatis abundantia coelitusque data, ubertimque infusa laetitia? Harum deliciarum copiam sicut nec verum gaudium fallaces divitiae nunquam exhibere possunt. Alioquin fallaces non essent si veras delicias imo et earum affluentiam veraciter exhiberent. Nunquidnam delicias habere (ne dicam affluere) veraciter dici possunt qui secundum beati Job sententiam: Sub sentibus esse delicias computant? (Job XXX.) Has sane exteriores fallacesque divitias etiam impii habere possunt qui verumtamen gaudium omnino habere non possunt, nisi forte mendacem eum facimus quem in propheta veraciter contestantem audimus: Non est impiis gaudere, dicit Dominus (Isai. XLVIII). Quoties itaque internis verisque deliciis cares, etiamsi exterioribus divitiis abundes, cum Propheta veraciter psallere potes: Quoniam inops, et pauper sum ego (Psal. LXXXV). Nunquid non rex potens et dives princepsque populorum erat qui ista dicebat? Quales ergo erunt illae divitiae, vel quales poterunt conferre delicias inter quarum copiam oportet inopem fore, verumque gaudium aliorsum mendicare? Ego autem, ait, mendicus sum et pauper; Dominus sollicitus est mei (Psal. XXXIX). Hanc itaque deliciarum affluentiam verorumque gaudiorum abundantiam non est unde sperare debeas, non est unde habere valeas nisi ex intima illa animi jucunditate divinitusque infusa dulcedine: Quae est ista, inquit, quae ascendit de deserto deliciis affluens? (Cant. VIII.) Non dicit delicias habens, sed deliciis affluens, eo quod non quaelibet harum deliciarum experientia, sed earum affluentia hujusmodi ascensum qui de deserto fit gignat atque perficiat. Constat autem quia quantumcunque proficimus, has delicias in hac duntaxat vita continuas habere non possumus. Eo itaque tempore quo ejusmodi affluentia anima caret, ad hunc de quo modo loquimur ascensum assurgere non valet, quam in suo ascensu deliciis affluere oportet. Puto autem quia aliud et aliud sit affluentem ascendere et ascendentem affluere, sicut aliud est affluentiam esse causam affluendi. Deliciarum itaque affluentia ascensionis tunc causa existit, quando ex illa divinae dulcedinis infusione quam in intimis sentit seipsam anima sancta prae gaudio et exsultatione non capit, intantum, ut exsultationis et jucunditatis suae magnitudo eam extra semetipsam effundat, et supra semetipsam rapiat. Sic sane vehemens immensaque laetitia dum supra humanum modum excrescit, hominem supra hominem attollit, et supra humana sublevatum in sublimibus suspendit. Hujus sane rei formam etiam in animalibus quotidie possumus percipere. Solent namque in suis lusibus saltus quosdam dare, et sua corpora quantulumcunque in aera suspendere. Sic saepe et pisces dum in aquis ludunt, supra aquas exsiliunt, et nativae illius habitationis suae terminos excedunt, dum seipsos vel ad modicum per inane suspendunt. Sic procul dubio anima sancta dum interno quodam tripudii sui applausu a semetipsa excutitur, dum supra semetipsam ire mentis alienatione urgetur, dum in coelestibus tota suspenditur, dum angelicis spectaculis tota immergitur, nativae possibilitatis terminos supergressa videtur. Hinc est illud quod per Prophetam dicitur: Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium (Psal. CXIII). Quis non videat supra naturam vel potius contra naturam esse, montes vel colles juxta arietum vel agnorum ludentium similitudinem saltus quosdam in superiora dare, et terram resilire, et seipsam per inane librare? Nonne velut terra a terra suspenditur, quando homo super hominem ducitur, cui per exprobrationem voce Dominica dicitur: Terra es, et in terram ibis? (Gen. III.) Quantumcunque ergo virtutis magnitudine excrescat, quamvis ad collium, seu ut multum ad montium similitudinem in alta assurgat, terra utique est, et terra recte dici potest quandiu luteas inhabitat domos, et terrenum habeat fundamentum. Unde illud Sapientis: Ut quid superbie terra, et cinis? (Eccli. X.) Si igitur simplici expositione contenti sumus, sufficit fortassis illud dicere, quia hoc est montes et colles ad arietum et agnorum similitudinem exsultare, in summis et sanctissimis viris humanam naturam ultra humanam naturam ascendere, et prae nimia jucunditatis et exsultationis abundantia supra semetipsam mentis alienatione transire. Ecce, ut arbitror, aperto jam exemplo docuimus; quod prae magnitudine exsultationis quandoque contingat humanae mentis excessus. Sed si cui fortassis hoc quod de adjuncta ovium similitudine diximus minus sufficiat, et circa singulorum expressionem curiosius insistat, illas nonaginta novem oves ad memoriam reducat, quas summus Pastor in summis relinquit, quando illam quae perierat in terris quaesivit. Cogitet ergo qui potest quantum sit, vel quale, hujus nostrae terrae montana ad earum similitudinem in impetu jucunditatis suae in alta exsilire, et hanc nostram naturam exsultationis suae applausum juxta angelicae similitudinis tripudia formare. Si autem in arietibus supremos illos angelorum ordines, in agnis vero inferiores quoque intelligimus, nihilominus quoque et agnovimus, quoniam ejusmodi arietes (dicti videlicet summi angelorum ordines) cum miris illis jucunditatis suae lusibus, contemplationisque excessibus, supra semetipsos eunt, cum se in suis superioribus suspendunt, nil aliud quam creatricem omnium substantiam supra seipsos aspiciunt, nec in quo ejus potentiam vel sapientiam quam in seipso contemplari vel mirari valeant, inveniunt. Sed minores illi angelorum ordines, qui in agnis designati videntur, cum supra semetipsos feruntur, illos utique spiritus quos sibi mira dignitatis praerogativa praeeminere conspiciunt, quoddam quasi adhuc speculum in hac sua sublevatione inveniunt, in quo summam majestatem mirabilem cernere, et adhuc quasi per speculum videre praevaleant. Si igitur per montes viri contemplativi, per colles speculativi recte intelliguntur, vide quam recte montes ad similitudinem arietum, et colles ad similitudinem agnorum exsultare dicantur. Quamvis enim contemplatio et speculatio per invicem poni soleant, et in hoc ipso saepe Scripturae sententiae proprietatem obnubilent et involvant, aptius tamen et expressius speculationem dicimus, quando per speculum cernimus; contemplationem vero, quando veritatem sine aliquo involucro umbrarumque velamine in sui puritate videmus. Colles itaque ad agnorum similitudinem exsultant, quando immensa illa intimae solemnitatis tripudia eos eousque supra semetipsos levant, ut coelestium secretorum arcana saltem per speculum et in aenigmate videre valeant (I Cor. XIII). Montes vero quasi ad instar arietum exsultant, quando majores in jucunditatis suae excessibus in pura et simplici veritate vident, quod minores, ut jam dictum est, vix per speculum et in aenigmate videre valent.
Chapter 100 of 106