Caput IV. De mentis sublevatione, quibus soleat gradibus assurgere.
Nihilominus autem ille contemplandi modus, qui mentis sublevatione accidit, tribus gradibus accrescit: intelligentia namque humana divinitus inspirata, illo coelesti lumine irradiata, aliquando sublevatur, supra scientiam, aliquando etiam supra industriam, aliquando autem etiam supra naturam. Supra scientiam mentis sublevatio ascendit, quando quilibet nostrum tale aliquid ex divina revelatione cognoscit, quod modum propriae scientiae vel intelligentiae excedit. Supra industriam mentis sublevatio erigitur, quando ad illud humana intelligentia divinitus illuminatur, ad quod nulla sua scientia sufficit, nec illa, quam interim habet, nec ulla sua industria comparare valet. Supra naturam mentis sinus dilatatur, quando humana intelligentia, divina inspiratione afflata, non cujusque bonis, sed generaliter totius humanae naturae modum industriaeque metas transgreditur. Supra scientiam speculantis animus elevatur, cum experitur quod dicitur: Accedat homo ad cor altum, et exaltabitur Deus (Psal. LXIII). Tunc quidem Deus in conspectu sublevatae mentis exaltatur, quando, Deo revelante, ei aliquid de divinae majestatis celsitudine ostenditur, quod eatenus habitae scientiae modum excedere videatur. Divinitatis namque illa celsitudo, quae in seipsa, quomodo crescere vel exaltari valeat, non habet quotidie in nostra cognitione crescere, et contemplationis nostrae aspectibus sublimior apparere valet. Supra mentis autem industriam mens sublevata attollitur, quando in ipsa impletur, quod dicitur: Expandit alas suas, et assumpsit eas, atque portavit in humeris suis (Deut. XXXI). Certe non est industriae humanae per aera iter legere. Sed quod ire non possumus supportantium alis, ferri possumus. Supra industriam itaque, non autem supra naturam videtur esse, per aera iter habere. Supra industriae itaque suae metas contemplativa anima ascendit, quando divina dignatio arcanorum suorum manifestatione et quasi alarum suarum expansione vel sublevatione, in illud supereminentis scientiae fastigium eam attollit, quo nulla unquam sua industria ire possit. Sed illa mentis sublevatio humanae prorsus naturae, ut videtur, modum transcendit, ad quam Propheta suspiravit, cum dixit: Quis mihi dabit pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? (Psal. LIV.) In idem respicit, quod Dominus per Isaiam promittit: Qui confidunt in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilae (Isa. XL). Supra humanam naturam est, procul dubio pennas habere, et pro voluntatis arbitrio, ad alta volare. Quid est autem pennas quasi contra naturam accipere, nisi miram quamdam contemplandi efficaciam ex virtute possidere, quo possis cum volueris in secretioris scientiae ardua, et omni humanae industriae invia, perspicaciae tuae penna penetrare? Pennata itaque animalia veraciter tunc esse incipimus, quando gratiae munere in idipsum divinitus accepto, humanae conditionis metas contemplationis nostrae volatu transcendimus. Omne autem genus prophetiae, si tamen fuerit sine mentis alienatione, videtur ad hunc tertium sublevationis gradum pertinere. Nonne enim supra humanam naturam est, videre de praeteritis, quod jam non est; videre de futuris, quod nondum est; videre de praesentibus, quod sensibus absens est; videre de alieni cordis secretis, quod nulli sensui subjectum est; videre de divinis, quod supra sensum est. Restat adhuc illud quaerere, quibus videlicet causis soleat humanae mentis excessus accidere, vel quibus etiam solet gradibus excrescere.
Chapter 90 of 106