Skip to the text

Caput VII. Quod primus excedendi modus, quandoque fiat ex sola ferventis desiderii exaestuatione.

Solet tamen ejusmodi mentis excessus modo fieri ex sola desiderii ferventis exaestuatione, modo tam ex ejusmodi exaestuatione, quam ex adjuncta sibi divina revelatione. Cur enim spiritualis ille, et incorporeus divinae dilectionis ignis, eamdem vim in spiritalibus non obtineat, quam ignis iste corporeus in rebus corporalibus habere consuevit? Satis novimus quid ignis iste corporeus in vasis, quamvis modico liquore perfusis, operari soleat. Et primo quidem, incipit liquorem ipsum ab imo evertere, postea vero, nunc in hanc, nunc in illam partem, nunc sursum, nunc deorsum jactare, et paulatim quidem ad superiora attollere, totumque vas, ex quovis modico, usque ad summum replere; tandem autem supra ipsum attollere, et cum violentia quadam interiora evacuare, et foras effundere, fortiterque ejicere. Sic sane animus humanus divino igne succensus, it saepe in seipso contra semetipsum fervens et fremens, aestuans et spumans, sibiipsi irascens, seipsum despiciens, sibi ipsi vehementer indignans, semetipsum vehementer conculcans, summis inhians, in supermundana gestiens, et dum ejusmodi aestu diutius uritur, multumque jactatur, dum per inferiorum contemptum ab infimis repellitur, et per supernorum desideriorum, ad superiora trahitur, fit saepe ut impetu spiritus, impellente desiderio extra semetipsum, et supra semetipsum ejectus suique penitus oblitus, et in extasi sublevatus, totus in superiora rapiatur. In hunc modum coelestis desiderii ardor, cum vehementer exaestuat animam humanam divino amore, fervidam supra semetipsam levat. Et sicut superiori exemplo probare possumus, quilibet pigmentarii pulvis aromaticus, igni injectus, inquantum a voraci flamma non consumitur, per tenuem quidem utpote fumigabundam exhalationem, per violentiam ardoris in superna emittitur. Vides, obsecro, quomodo natura interrogata, vel Scriptura consulta, unum eumdemque sensum pari loquuntur concordia? Ex solo itaque ferventis desiderii aestu fieri valet et solet divinitus inflammatae mentis excessus, quemadmodum superius praelocuti sumus.

Chapter 93 of 106